32:431 431 PSALMUS CXLVIII. 432 Nam plus quam insipidum esse oportet quem tam subitae nives ac pruinae de hac verbi Dei celeritate non docent. Itaque nisi velimus praepostere in operibus Dei philosophari, semper ab hoc principio incipere convenit, singulas mundi partes ad Dei arbitrium intentas esse, ut totus naturae cursus nihil aliud sit quam prompta eorum quae mandavit exequutio. Nam certe dum se aquae conglaciant, dum per aerem spargitur grando, dum pruinae coelum obscurant, hinc apparet quam efficaciter loquatur. Quod si maior pars mundi ad haec tot miracula obstupescit, frigoris asperitas, qua obrigescunt corpora, nos Dei potentiam mirari cogat. Nam certe quum aestate nos torreat solis calor: deinde hyems succedens, omnia contrahat: mutatio haec quae extra usum incredibilis esset, aperte clamitat aliquod regnare in coelis numen. 19. (Annuntiat sermones suos Iacob.) Hic alterius sermonis quam paulo ante fit mentio: quia aliter creaturis sensu carentibus praecipere dicitur Deus, quas arcana inclinatione tacitus in obsequium suum dirigit, quam hominibus intelligentia praeditis, quos articulate docet ut scientes et volentes sequantur quo ipse vocat. Etsi autem quae prius recensuit beneficia non vulgari pretio digna sunt, hoc tamen longe praecellit, quod in tradenda pietatis doctrina, quae aeternae salutis thesaurus est, magistri officio erga electum populum fungi dignatur. Quantulum enim hoc prodesset, caducis bonis affluere ecclesiam, et ab hostium violentia defendi, si spes eius supra mundum non assurgeret? Hoc igitur summum gratiae specimen est, coelestis vitae lucem in verbo suo proponere. Ideoque non abs re tanquam verae et solidae felicitatis cumulus hic apponitur. Hinc vero discamus, non modo reverenter piaque observantia excipere Dei doctrinam, sed amanter quoque amplecti: quia nihil suavius vel optabilius fingi potest, quam Deum salutis nostrae curam suscipere, idque familiariter testari dum porrecta manu ad se nos ducit. Hic enim scopus est doctrinae, ut in densis huius mundi tenebris, et inter tot flexuosos errores, quibus humanum genus vagum circumagit Satan, nobis praeluceat optimus pater, donec in coelestem haereditatem colligamur. Notandum vero adscribi Deo partes quas eius mandato exsequuti sunt Moses et prophetae: quia tunc demum pietatis doctrinae iustus defertur honos, et pro suo merito aestimatur, ubi in Deum erigimus mentes: qui sic hominum utitur opera, ut sibi interim summi et unici doctoris munus minime abroget. Ergo ab auctoris persona hic sua asseritur verbo maiestas: et tandem gratiam illam comparatione amplificat propheta, non ita reliquis gentibus factum esse admonens. Nam si quaeritur causa cur populum unum reliquis Deus praetulerit, certe ad fontem gratuitae electionis praestantia ipsa nos de-