25:431 431 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. L 432 commodam habitationem sufficeret. Etsi vero praedictum fuerat, iusta mercede infestas illis fore quas servassent reliquias, nihil tamen molestiae perpessi sunt, nisi quum sua perfidia et continuis prope defectionibus iram Dei provocaverant. Quoties enim res illis fuerunt prosperae, statim ad lasciviam defluxerunt. Verum admirabili interea Dei bonitate factum est, ut oppressi hostium violentia, et quasi in sepulcrum demersi, in morte tamen viverent: neque id modo: sed ut subinde obsisterent liberatores, qui praeter spem rebus perditis succurrerent. Mare magnum vocatur mediterraneum, cui opponitur terra Hitthaeorum: sicuti Libanus Euphrati, modo sciamus sub Libano comprehendi desertum, quemadmodum ex alio loco patet. 5. Non consistet quisquam contra te cunctis diebus vitae tuae: quia sicuti fui cum Mose, ita ero tecum: non te deseram, nec derelinquam. 6. Confirmare ergo, et roborare: quia tu in haereditatem divides populo huic terram, de qua iuravi patribus eorum me daturum illis. 7. Tantum confirmare et roborare vehementer: ut custodias et facias secundum totam legem quam praecepit tibi Moses servus meus: non recedes ad dextram vel ad sinistram, ut prudenter l) agas in omnibus. 8. Non recedat liber legis huius ab ore tuo: sed mediteris in eo die et nocte, ut custodias et facias, secundum id totum quod scriptum est in eo. Tunc enim secundas reddes vias tuas et tunc prudenter ages. 9. Nonne praecepi tibi, ut te confirmes, et te roberes? ne formides neque animo frangaris: quoniam tecum sum ego Iehova Deus tuus in omnibus ad quae tu perges. 5. Non consistet. Quia negotium instabat cum multis et bellicosis hostibus, hac speciali * fiducia necesse fuit Iosue instrui. Alioqui quod de tradenda terra pollicitus fuerat Deus, subinde haec cura obnubilasset: at vero quantae molis erit tot gentes profligare? Ergo tollitur illud impedimentum. Ac quo melius dubitationem eximat, victorias Mosis proponit, quibus palam fecerat Deus sibi in prosternendis quibuslibet copiis et viribus nihil fore negotii. Iubetur ergo Iosue in suppetiis quas Deus Mosi tulerat perspicere, qualis futurus esset bellorum eventus, quae eodem duce et autore ipse suscepturus erat. Nam successioni continua gratiae series annectitur. Quod sequitur, tametsi in eundem finem tendit, verbis tamen latius patet. Non te deseram. Itaque apostolus (Heb. 13, 5) ab avaritia retrahere volens fideles, ad sollicitudines quaslibet pacandas, et corrigendos omnes nimios timores eam accommodat. Et certe diffidentia quae ex anxietate nascitur, tantum satagendi ardorem in nobis 1) In margine: vel, prospere.