20:431 431 EPISTOLAE 4174.4177 432 nostra opera necessaria. Nam si eo pervenit res ut silere non possimus, quin nostrum silentium plus ecclesiae noceat quam eam iuvare possit, rebus ut sunt comparatis, scito nos eos esse qui gratia Domini pridem didicimus Deo magis quam hominibus parere et res omnes nostras officio nostro postponere. Tantum metuimus ne occasionem demus turbarum et motuum qui res nostras disturbent magis. Tu igitur audito nuncio expende quid tibi faciendum existimares sic se rebus habentibus, et quid utriusque * ecclesiae consultius tibi futurum videatur. Non dubito quin mea unius causa haec magna ex parte sint procurata. Non deero tamen meo officio ubi intellexero quid a me Dominus magis requirat et quid nequeam [sine] scelere praeterire et ecclesiae iactura. Interea esto bono animo cum [fratrjibus. Haec non est tibi prima lis intentata et lucta suscepta. Seges est tibi nova amplificandae latius gloriae Christi. Plausibilius est humanae rationi, praesertim fastidiosis qui iam saturi sunt usque ad nauseam, quod a nostris adversariis proponitur. Nihil poterit tam absurdum afferri quod non inveniat, vel nostri solo odio, patronos et applausores. Quanto magis si species aliqua obtendatur, quae facile fucum faciat iis qui fucis magis quam rebus veris delectantur. Vix credas quantum Be#a iis hominum studiis commoveatur, et quanta afficiatur molestia, et fratres omnes. At conteret Dominus Satanam sub pedibus nostris, si modo Christum ex animo quaerimus et precibus ipsi suam causam committimus. Salutant te nostri omnes. Saluta fratres et amicos. Vale, frater amantissime. Dominus Iesus suo te spiritu magis atque magis locupletet et confirmet ut fortiter repellas ab eius grege lupos et feras truculentas a quibus undique impetitur. Lausannae. *) Tuus Petrus Viretus. 4175. VIRETUS CALVINO. Commendat iuvenem invito patre evangelio addictum, et Stephanum in Valles alpinas mittendum ptdat (Ex autographo Cod. Genev. 115, fol. 59.) 4174¡í 1) Si quid videmus haec epistola alludit ad causam Calvini contra Zebedaeum et Angelum coram Bernensibus evocatum, et scripta est verrii* mensibus a. 1555. Sed patiemur meliora edoceri. Cf. N. 2193. 2203. 2221.