47:430 ad finem mundi, quod stare non potest sine eius vita. Omnium vero clarissime loquitur Iesaias, qui postquam mortem Christi praedixit continuo post subiicit: Aetatem eius fore inenarrabilem (53, 8). In summa tenendum est, adeo plenam et omni ex parte absolutam esse scripturae doctrinam, ut eius ignoratio iure censeri debeat quidquid fidei nostrae deest. 10. Abierunt ergo rursus discipuli in sua. 11. Maria autem stabat foris ad monumentum plorans : porro quum fleret, inclinavit se in monumentum, 12. Et videt duos angelos in vestibus albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum erat corpus Iesu. 13. Et dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit illis: Quia tulerunt Dominum metim, et nescio ubi posuerunt eum. 14. Quum haec dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et nesciebat quod esset Iesus. 15. Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quod hortulanus esset dicit ei: Domine, si tu sustulisti eumt dic mihi ubi eum posueris et ego tollam eum. 10. Abierunt ergo. Dubiis adhuc et suspensis animis domum reversos esse credibile est: quamvis enim se Ioannes credidisse dicat, non fuit tamen firma illa fides, sed confusus quidam miraculi sensus et ecstasi similis, donec melior accederet confirmatio. Et certe ex nudo adspectu solida fides concipi non potuit. Adde quod illis se videndum non exhibuit Christus, donec melius a carnali suo stupore expergefacti essent. Laudabile quidem ediderant zeli sui specimen ad sepulcrum properando: Christus tamen absconditus illis fuit, quoniam nimis superstitiose illum quaerebant. 11. Maria autem stabat. Nunc incipit narrare evangelista, quomodo Christus ad testandam suam resurrectionem tam mulieribus quam discipulis apparuerit. Tametsi autem hic nonnisi unius Mariae fit mentio, mihi tamen probabile videtur, alias quoque mulieres simul cum ea fuisse. Nam quod alii putant metu fuisse dilapsas, rationi non est consentaneum. Volunt illi fugere repugnantiam, quae tamen nulla est ut prius ostendi. Iam quod discipulis in urbem redeuntibus manent ad sepulcrum mulieres, non est quod magnopere prae illis laudentur: consolationem enim et gaudium illi secum referunt, hae vero in fletu inani et supervacuo se occupant. Denique sola eas superstitio cum affectu carnali ad sepulcrum detinet. 12. Videt duos angelos* Mira Domini indulgentia, qui Mariae eiusque comitibus tot vitia condonat. Neque enim vulgari eas honore dignatur angelos suos mittendo et tandem se ipsum manifestando, quod apostolis negatum fuerat. Tametsi autem eodem morbo laborabant apostoli et mulieres,