32:430 praesidio munitam esse, ut sibi ab hostibus metuere non debeat. Eodem spectat altera quae paulo post sequitur loquutio cunctos eius fines positos esse pacem, divinitus scilicet arceri hostes, ne quid molestiae ac turbarum facessant. Non quod semper omni ex parte pacata sit ecclesia, nullasque incursiones sustineat: sed quia manum suam Deus ad impetus repellendos manifeste opponit ut secure hostes in circuitu despiciat. Nisi forte latius extendere placeat nomen pacis: sicuti plerumque pro secundo et felici statu sumitur. Sed quia fit mentio finium, videtur prior ille sensus melius quadrare. Deinde adiungitur interior Dei benedictio, qua fit ut prospere et beate in ea cives habitent: et simul large ad satietatem usque pascantur, non quod semper filiis Dei suppetant lautitiae, quae eos corrumperent, ut nimis propensa est caro ad lasciviam: sed quia in victu quotidiano clarius Dei liberalitatem perspiciunt quam increduli, quos vel excaecat sua sagina, vel inopia misera sollicitudine cruciat, vel etiam insatiabilis cupiditas semper urit. Praesertim vero olim patribus sub lege paternus Dei favor in victus abundantia patefactus est: quia talibus rudimentis altius tunc deduci oportuit. 15. Dum emittit eloquium suum terrae, valde celeriter currit sermo eius. 16. Qui dat nivem sicut lanam, pruinam quasi cinerem spargit, 17. Proiicit glaciem suam quasi frusta: coram frigore eius quis consistet: 18. Mittit sermonem suum, et liquefaciet ea: Habit spiritus eius, fluent aquae. 19. Annuntiat sermones suos Iacob, edicta sua et iudicia sua Israeli. 20. Non fecit sic cuilibet genti, et iudicia non manifestavit illis. Halleluiah. 15. (Dum emittit.) Rursus operum Dei, quae in naturae ordine passim refulgent, quasdam species attingit. Sed quia aeris et terrae mutationes, quae testimonia esse debebant potentiae eius, mundus fortuito contingere imaginatur: antequam de nivo, pruina et glacie propheta disserat, diserte exprimit eius imperio et nutu terram regi. Emissio enim sermonis nihil aliud est quam arcanus motus, quo omnia moderatur et temperat: quia nisi iubente ipso et ordinante, nulla in elementis esset agitatio: nec proprio instinctu huc vel illuc ferrentur, nisi praeiret arcanum eiusdem mandatum. Velociter autem dicit sermonem currere: quia simulac ostendit Deus quid fieri velit, praesto ad parendum concurrent omnia. Quod principium nisi tenemus, quantumvis subtiliter excutiamus medias causas, tota nostra perspicacia evanescet. Sicuti Aristoteles in Meteoris acumen suum ita exercuit, ut de causis naturalibus exactissime disputet: omittat tamen praecipuum hoc caput, in quo rudissimus quisque idiota, vera saltem pietate imbutus, eum superat.