25:430 trum suum agnoscit, quam ut stabiliatur autoritas Iosue, qui in eius locum iam erat subrogatus. Porro quia forte in nudo praecepto non satis acquievisset populus: ubi iussit Iordanem traiicere, promittit pacatos fore dominos totius regionis, quocunque pedem intulerint. Nam sicuti nihil nos magis ignavos et inutiles reddit quam diffidentia: ita ubi felicem eventum nobis proponit Deus, vigorem ad quidvis aggrediendum inspirat fides. Adde quod non incipit nunc demum promissione ante inaudita eorum animos ad bene sperandum erigere: sed in mentem revocat, quod ante illis testatus fuerat Moses. Dicit ergo iam venisse tempus, quo praestet atque exhibeat quod ante pollicitus fuerat Mosi. Si quis obiiciat, Abrahae longe ante natum Mosen id fuisse dictum : imo proprie a perpetuo foedere, quod penes Abraham depositum erat, fluxisse quidquid quatuor post saeculis audivit Moses: respondeo, praeteritam esse vetustam promissionem, quae passim nota erat ac celebris; Mosen vero testem produci, cuius recentior erat memoria, et cuius morte quatefacta fuisset populi fides, nisi pronunciasset Deus omnium quae dixerat effectum praesto esse. 4. A deserto et Libano. Quomodo huius promissionis veritas et effectus emerserit supra obstacula malitiae populi, neque tamen ipse statim potitus fuerit tam ampla ditione, in praefatione exposui. Neque enim si inaestimabiles suae beneficentiae thesauros explicuerat Deus, eos constituendo terrae dominos, ideo non castiganda fuit eorum segnities. Imo quod illis minitatus fuerat Moses impleri oportuit, nisi gentes exitio addictas delerent, fore illis spinas et aculeos, quibus latera et oculi eorum configerentur. Caeterum, ut remora quadraginta annorum, quibus circumducti sunt per desertum, minime cassa fuit vel irrita promissio: ita possessio integra quamvis diu suspensa fuerit, nihil de fide decreti, quo adiudicata fuerat, mutavit. Licuit populo ad praescriptos limites tempestive progredi : noluit. Dignus certe fuit qui prorsus expelleretur. Atqui Dei indulgentia concessa est regio, quae ad