20:430 uti iam ab ipso primitias illius semel perceperunt. Atque hic est meae ad vos exhortationis scopus. Dominus vobis adsit, ac vestras illas quae eum non latent infirmitates, ipse corrigat, augeat in vobis dona sui spiritus, animum et vires suppeditet ad illud quod ipsi probari edoctae iam estis, vosque adeo manu praesenti regat et protegat, ut luporum vobis inhiantium fauces inoffensae evitare possitis. Genevae 1554. 4174. VIRETUS CALVINO. Queritur de adversariis quorum insultus indies impudentiores etiam, si opus fuerit, scripto repellere paratus est. (Ex autographo Cod. Gener. 115, fol. 45.) Praestantissimo Iesu Christi servo D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori vigilantissimo fratri et symmystae carissimo. Genevae. S. Me pudet scriptionis quam refert hic tabellarius. Quanquam non soleo exspectare quidquam valde accommodum rebus nostris eo ex loco unde redit, falsus tamen sum longe mea exspectatione hac in causa. Sed quid agas? Hic nos docet Deus quotidie copiosioribus et insignioribus exemplis quid ab hominibus sperare debeamus. Satis sit vobis Dei veritas et certa conscientia, quam nullae inferorum portae unquam poterunt convellere. Praevideo quid Satanas conetur, cui non deerunt ministri. Capti sunt multi taedio doctrinae purioris. Digni sunt aliis prophetis. Dominus, qui hactenus suam veritatem vindicavit ab omnibus insidiis ut et tyrannide hominum, eam non pateretur succumbere. Sed nos interea oportet exerceri ut ex conflictu gloriosior exsurgat veritatis victoria. Necesse est plus laedi plerumque Dei filios a domesticis quam ab externis. Cupimus ex te cognoscere quae fuerit aliorum sententia qui a vobis rogati sunt. Quid nobis acciderit a paucis diebus ex hoc tabellario intelliges, quod obsistat quominus ad vos publice scribatur. Non statuimus hoc dissimulare, quocunque tandem sint ree casurae. Sed quia verebamur ne maiores vobis et nobis turbas concitaremus, plusque noceremus causae quam prodessemus scripto nostro, maluimus ad tempus supersedere, donec plenius a vobis intelligeremus quantum sit