8:43 43 DE SCANDALIS. 44 habebatur deorum contemptor. Nam quum carnales sibi deos fingerent, nihii facilius erat quam religione defungi. Atqui videmus, ut acriter in derisores invehantur prophetae: quod procul dubio non sine gravibus causis faciunt. Ergo impietas, quae se exserebat in Dei ecclesia, apud incredulos nulla fere tunc apparuit. An ideo legem et prophetias flabella ad eam excitandam fuisse dicemus? An ideo pura religio, quae hydram illam in lucem protrahebat, minoris censebitur? Quin etiam in ipsa Dei ecclesia, non nisi post natum Isaac, Ismaelis sannae se proferunt. Qui antea secundus erat a sancto Abrahamo, repente in sceleratum gratiae Dei ludibrium erumpit: quo meretur a patris familia abdicari. An tale exemplum Abrahae domesticos a sancta progenie alienare debuit? Porro, quod in Isaac tenuiter fuit adumbratum, in Christo clarius exprimi oportuit: idque factum testatur evangelii historia. Scimus enim, ex quo in mundum ipse productus fuit, quantopere efferbuerit eorum insania, qui prius se religionis titulo venditabant. Quare maligna haec facessat opinio, ex evangelii doctrina scaturire impietatis licentiam: quia velut e latibulis in apertam lucem protrahitur. Quin potius hoc ipsum nos oblectet, retegi ex multorum cordibus cogitationes. [pag. 53] Quanquam huius rei alia quoque notanda est ratio: nempe quum oblatam evangelii gratiam alii respuant, alii contemptim summis tantum labris gustent,l) alii superbe repudient, annon digna est omnium ingratitudo, de qua non mediocrem vindictam Deus exigat? Et profecto severe ulciscitur, quum adempto religionis sensu in horrendam istam caecitatem eos praecipitat. Quotquot ergo videmus hodie Lucianicos homines, qui totam Christi religionem subsannant:2) quotquot item Epicureos, qui nullo Dei metu ad quamlibet nequitiam se prostituunt: totidem sciamus a Deo nobis ante oculos poni vindictae Dei exempla, quae nobis evangelii dignitatem pretiumque commendent. Paulus merito in reprobum sensum et foedas probrique plenas cupiditates coniectos fuisse dicit, qui Dei notitiam, qualis ex solo mundi aspectu concipi potest, iniuste suppresserant: ut qui Deum fraudaverant suo honore, extremae ignominiae subiecti, iustam reciperent ingratitudinis suae mercedem (Rom. 1, 28). Quo indignius est sacrilegium evangelii contemptus, non mirum est, si atrocior de ipso nunc sumitur vindicta. Quid enim? An qui scintillulas in mundi fabrica emicantes sua socordia exstingui passi sunt, iure plexos esse fatebimur: qui autem plenum gloriae Dei fulgorem, qui in evangelio lucet, destinata 1) ils mettent le nez comme en passant. 2) des mocqueurs qui sous couleurs subtiles se gabent de la Chrestiente.