5:43 DE CLEMENTIA hostes imminent, aut intestini ae domestici. Hi insidiis adoriuntur, illi magis congrediuntur aperto marte. Utrique periculo est suum remedium, ubi subditi parati sunt et mucronibus insidiantium obiicere se et substernere corpora sua ete. Substernere corpora sua] Metaphora est elegans, et cui etiam gratiam addit rhetorica v7teQ짠oltj. Neque enim proprie sternitur via ad salutem imperantis ex corporibus humanis : neque id caret excessu, ut corpora sua substernant, et iter illi instruant ex strage cadaverum. Verba autem bene inter se conveniunt, et metaphorae sunt appositissima. Sternere enim et instruere pro eo usitata sunt apud autores, quod alias pavire alias munire dicitur. Ad hanc sententiam videtur Lucanus allusisse libro primo, ubi tamen ironice deridet Neronem: Quod si non aliam venturo fata Neroni Invenere viam, magnoque aeterna parantur Regna diis, coelumque suo servire tonanti Non nisi magnorum potuit post bella gigantum: Iam nihilo superi querimur, scelera ipsa nefasque Hac mercede placent: diros Pharsalia campos Impleat, et Poeni saturentur 'sanguine manes ete. Non hic est sine ratione] Prolepsis seu occupatio, ne quis cavilletur temeritatem esse atque insaniam, tot hominum millia se morti destinare, ut unius vitam morti eximant: se in certum mortis periculum proiicere, ut ab uno capite repellant. Hic respondet Seneca, principem esse in republica tanquam animum in corpore. Quemadmodum animus omnia membrorum ministeria regit ac moderatur, ita subditi principis nutum ad omnia officia intuentur et observant. Multis mortibus unam animam redimere] Quasi diceret male pensari tot mortes unius vita, eoque peius, si senex iuvenum, valetudinarius robustorum interitu redimitur. Quorsum igitur attinet tantum iacturae facere non ita magna mercede? nonne publice delinquitur, et privatim? Sunt haec etiam dicta xara xrjv nqohjypiv. Quemadmodum totum corpus] Nihil ad similitudinem poterat aptius aut propius excogitari. Siquidem ut princeps et unus est, et interdum senex et valetudinarius, ita animus hominis pusillum est quiddam et minutulum, nullis oculis conspicuum. Rursum corporis [pag. 32] vasta moles, et honesta membrorum proportione speciosa, et varia officiorum distinctione. Respublica constat ex infinito paene hominum numero, nec minori officiorum varietate. Tertio membra corporis habent quidem a se vigorem et naturalem impetum, sed penes animum est temperatura. In vulgo plus satis roboris, consilii parum, nisi aliunde sustineretur. Ita per partes excutienda est eorum similitudo quae inter se comparantur. In hanc sententiam refert Tacitus lib. I., quum Tiberius negaret se sufficere toti reipublicae administrandae, interrogatum ab Asinio Gallo quam