49:43 43 EPIST. PAULI AD ROMANOS 44 quandoquidem apud Iesaiam nullae sunt exprobrationes adversus populum, quibus totum illud Ezechielis caput refertum est. Putant autem quidam esse argumentum a minori ad maius, in hunc sensum: Si aetatis suae Iudaeos non abs re increpuit propheta, quod propter eorum captivitatem haberetur ludibrio inter gentes Dei gloria et potentia, ac si populum, quem in protectionem suam susceperat, non potuisset conservare: multo magis estis Dei probra et dehonestamenta, ex quorum pessimis moribus aestimata eius religio male audit. Quam sententiam ut non refello, ita simpliciorem malo: ac si dictum esset: Videmus omnia israelitici populi vituperia in nomen Dei recidere: quia, quum Dei populus habeatur et dicatur, Dei nomen velut fronti insculptum gerit: unde necesse est, apud homines Deum, cuius se nomine venditat, ipsius turpitudine quodammodo infamari. Est autem hoc valde indignum, qui gloriam a Deo mutuantur, ignominiae notam sacro eius nomini adspergere. Nam saltem decebat aliam rependere mercedem. 25. Nam circumcisio quidem prodest, si legem observes. Quod si transgressor legis fueris, circumcisio tua in praeputium versa est 26. Si ergo praeputium iustitias legis servaverit, nonne praeputium eius pro circumcisione censebitur? 27. Et iudicabit quod ex natura est praeputium (si legem servaverit) te, qui per literam et circumcisionem transgressor es legis? 28. Non enim qui est in aperto Iudaeus, is Iudaeus est: nec quae in aperto est circumcisio in carne, ea est circumcisio: 29. sed qui est in occulto Iudaeus, et circumcisio cordis in spiritu, non litera: cuius laus non ex hominibus est, sed ex Deo. 25. Circumcisio quidem prodest. Per anticipationem diluit, quae rursum contra excipere in defensionem suae causae Iudaei poterant: nam si foederis Domini symbolum erat circumcisio, quo Abrahamum et semen eius sibi in peculium Dominus selegerat: inde videbantur non frustra gloriari. Sed quoniam, omissa signi veritate, in externa eius specie haerebant: respondet non esse cur sibi quidquam ex nudo signo arrogent. Veritas circumcisionis in promissione spirituali sita erat, quae fidem requirebat. Utrumque negligebant Iudaei, tam promissionem quam fidem. Stulta ergo erat ipsorum confidentia. Unde fit ut praecipuum circumcisionis usum hic praetermittat, dum scilicet sermonem accommodat ad crassum ipsorum errorem, quemadmodum et ad Galatas. Atque id sedulo notandum est. Nam si de tota circumcisionis et natura et ratione dissereret, absurdum esset, nullam fieri gratiae et gratuitae promissionis mentionem. Verum utroque loco pro causae quam tractat circumstantia loquitur: ideo tantum eam partem attingit, de qua controversia