47:43 43 IN EVANGELIUM IOANNIS 44 domum patris mei domum mercatus. 17. Porro recordati sunt discipuli eius quod scriptum sit: Zelus domus tuae comedit me. 12. Descendit in Capernaum. Transit evangelista ad novam historiam. Quoniam autem propositum illi erat pauca memoratu digna, quae alii tres omiserant, colligere, tempus designat, quo hoc, quod dicturus est, gestum fuit. Narrant enim et reliqui quod hic legimus Christum fecisse, sed diversum tempus, simile, non idem esse factum demonstrat. Bis ergo Christus templum foeda et profana negotiatione purgavit. Semel circa legationis suae exordia: iterum vero quum e mundo migraturus esset ad patrem. Caeterum, ut summam teneamus, singula ordine breviter excutienda sunt. Quod boves ac pecudes ac columbae venales in templo prostabant, quod sedebant illic collybistae, honesto praetextu non caruit. Iactare enim poterant, negotiationem quae illic fiebat minime profanam esse, sed potius spectare ad sacrum Dei cultum, ut in promptu quisque haberet quod offerre posset Domino: et certe piis hominibus valde commodum erat invenire sub manu quasvis oblationes, et hoc modo levari huc et illuc cursitandi molestia. Mirum ergo est, cur tantopere id Christo displicuerit. Sed duae rationes notandae sunt. Nam quia ad quaestum et avaritiam suam hoc mercatu abutebantur sacerdotes, tale Dei ludibrium ferendum non fuit. Deinde quidquid excusationis obtendant homines, simul tamen ac paululum declinant a Dei mandato* reprehensione digni sunt ac correctione opus habent. Atque hac praecipue de causa Christus templi purgationem aggressus est: quemadmodum clare pronuntiat, templum Dei non esse locum mercatus. Quaeri tamen potest, cur non potius auspicatus sit a doctrina. Videtur enim haec tumultuosa et praepostera esse ratio, manum admovere corrigendis vitiis, priusquam adhibitum fuit doctrinae remedium. Atqui aliud spectavit Christus. Nam quia iam tempus advenerat, quo iniunctum sibi a patre munus publice obiret, templi possessionem quodammodo adire voluit, ac divinae suae autoritatis documentum statuere. Atque ut omnes ad eius doctrinam attenti essent, torpentes ac sopitas mentes now et insolito facinore expergefieri oportuit. Iam templum coelestis doctrinae et pietatis sacrarium erat. Quum doctrinae puritatem restituere vellet, operae pretium fuit ut se templi dominum comprobaret. Adde quod sacrificia et alia pietatis exercitia ad spiritualem suum finem revocare non aliter poterat quam abusum tollendo. Ergo quod tunc ab eo gestum est, quoddam eius reformationis praeludium fuit, ad quam peragendam a patre missus fuerat. In summa, Iudaeos excitari decuit hoc exemplo, ut a Christo insolitum aliquid,