41:43 43 PRAELECTIONES U tres costas tria regna intelligunt definite, videatur nimis argute philosophari. Ego igitur definitum numerum esse existimo, quod bestia haec non tantum costam unam momorderit ore suo, sed plures: quia Persae, ut diximus, traxerunt ad se potentiam Medorum, postea subiugarunt Assyrios et Chaldaeos: et Cyrus etiam subegit plures gentes, ita ut Asia minor susceperit eius imperium. Quum ergo loquitur propheta de tribus costis, perinde est ac si diceret bestiam hanc fuisse inexplebilem, quia non contenta esset corpore uno, sed voraret multos simul homines. Nam per plures costas intelligit plures praedas. Haec est summa. Iam non dubito de angelis exponere, vel de ipso Deo quod sequitur, dictum fuisse bestiae. Quidam referre hoc malunt ad flabella, a quibus instigatus fuit Cyrus ad saevitiam. Sed quoniam Deus prophetae suo exhibuit imaginem suae providentiae, magis probabile est quod nuper attuli, nempe fuisse dictum bestiae, Surge j comede carnem plurimam: non quod Deus sit autor saevitiae: sed quoniam occulto iudicio gubernat quae homines hic sine modo gerunt, merito hic eius autoritas nobis ante oculos statuitur, quod scilicet Cyrus non tam cito penetraverit in diversas regiones et ad se traxerit tot imperia, et iugum imposuerit tot ac tam validis gentibus, nisi quia Deus mundum volebat ulcisci, et statuerat Cyrum quasi carnificem. Quoniam ergo Cyrus exsequutus est Dei vindictam, tantum fundendo humani sanguinis, ideo propheta narrat ei fuisse dictum, Surge, comede carnem. Respectu Cyri non placuit Deo tot gentes profligari, vel cum tanta humani sanguinis iactura augeri unius hominis potentiam et tyrannidem: sed alio respectu dicitur Deus Cyro mandasse quidquid fecit, nempe quia volebat tunc poenam exigere de mundi ingratitudine, ad quam accesserat plus quam desperata pertinacia et rebellio. Nullum enim erat remedium vitiis. Ergo oportuit Deum praeficere Cyrum exsequendo suo iudicio. Cogor hic subsistere. 6. Post hoc vidi (hoc est, visio mihi fuit oblata) et ecce alia (bestia scilicet) sicut pardus (similis pardo), et alae quatuor avis super dorsum eius, et quatuor capita bestiae: et potestas data est ei. Loquutus est Daniel de imperiis duobus, nempe chaldaico et Persico. Consentiunt interpretes visionem hanc debere referri ad imperium macedonicum. Comparat autem regnum illud pardo (alii vertunt pantheram) quia mera celeritate Alexander adeptus est tantam potentiam : et quum esset alioqui non adeo splendidum animal, tamen hoc profecit sua festinantia, ut domuerit totum Orientem. Alii multas similitudines adducunt, in quibus Graecorum ingenia respondent naturae pardi. Sed quo-