40:43 43 PRAELECTIONES 44 14. Et animalia currebant, et revertebantur instar fulguris (utitur quidem alia voce, sed quae idem significat po et pH3 idem sunt: significant tam fulgur quam coruscationem). Hic clarius explicat propheta quod poterat alioqui esse obscurum. Dicit igitur animalia cursitasse, et fuisse reversa instar figuris: quibus verbis haud dubie significat summam celeritatem in animalibus. Fulgur enim (quemadmodum Christus utitur illa comparatione ubi loquitur de suo adventu) egreditur ab una parte mundi, et statim ad oppositam penetrat. Quum ergo tanta sit fulguris celeritas, ut quasi momento cursitet per coelorum immensitatem , hac ratione dicit propheta animalia cucurrisse, et fuisse reversa instar fulguris: quasi diceret, quamcunque in partem Deus vellet impellere animalia illa, fuisse prompta ad obsequium: sicuti diximus angelos praesto esse, ut Dei mandata exsequantur: sed non possumus capere summam illam pernicitatem, quae est in eorum cursu, nisi hac comparatione fulguris. Iam videmus quam bene haec duo inter se consentiant, animalia non fuisse reversa, et fuisse reversa: non fuerunt reversa, ut iam dixi, donec ad metam perventum esset: quia etiam si multa impedimenta occurrant, Deus tamen perrumpit, ut eius actiones nunquam intercidant. Diabolus quidem conatur suis obstaculis Deum cogere ad retrocedendum: sed hic propheta ostendit, ubi Deus aliquid statuit, promptos esse angelos ad mundum gubernandum, et tantum esse in illis vigorem, ut pergant ad extremum usque, nempe quatenus virtutem suam Deus illis inspirat. Postea sequitur, 15. Et adspexi animalia (hoc est quum adspicerem animalia), ecce rota una in terra prope animalia ad quatuor ad faciem cuiusque. Descendit nunc propheta ad rotas, quae coniunctae erant animalibus. Habuit igitur unumquodque animal rotam duplicem, ut postea videbimus, hoc est rotam unam implicitam rotae. Quod non simul uno intuitu propheta cognovit rotas stare prope animalia, hoc ad magnitudinem visionis referri debet. Quamvis enim esset attentus, et haud dubie Deus spiritu intelligentiae ipsum donasset: denique quamvis esset quodammodo receptus in coelum: tamen in eo convictus fuit suae infirmitatis, quod non potuit semel complecti tantam visionem. Deinde admonitus etiam fuit huius admirabilis arcani, ut maiore reverentia attenderet ad totum spectaculum. Dicit ergo quum oculos haberet defixos in animalia, statim apparuisse rotas. Utitur quidem singulari numero, sed satis postea declarat fuisse quatuor rotas. Et tollit nunc omnem dubi-