20:43 43 EPISTOLAE 3968.3971 44 mero eorum qui gubernant. Addunt illum sese subiicere decretis Tridentini concilii. Et haec magna confirmant confidentia. Proinde optime feceris si curaveris ut vel Beza vel Ionvillaeus diligenter scribant de rebus Galliae (nolim alioqui te his vexari), de quibus nihil certi, nisi ex vobis, habere et adversariis obiicere possumus. Yide, mi frater, diligenter invigiles ne Lutheranismus cum Brentianismo serantur in Gallia. Paulus Eberus edidit librum de coena Domini6) contra nostram doctrinam. Nihil differt in sententia a dogmate LutJieH: in proponendo variat. Nam blandulus est et blandiloquentia sua conatur ad se attrahere lectores. Absurda et ineptissima habet plurima. Tui mentionem facit in germanico libro, in latino Zuinglium nominat, nomen tuum omittit. Nescio cur fecerit. Sub finem testatur se nolle ab hac sua sententia discedere vel latum culmum ete. Hunc librum Sulcerus pluribus commendat atque obtrudit. Sed et articulis illis Argentinae in causa Zanchii compositis subscripsit,7) Augustanamque confessionem una cum Apologia recepit, quam nostrae ecclesiae ob causas quas nosti nunquam voluerunt recipere. Utinam non cogitet ille Basileam a nostris abstractam ecclesiis coniungere cum Lutheranis. Habet Gocdum8) symmystam adiutorem. Dominus compescat eos. Sed desino te obtundere. Si saperem brevior essem. Sed condona mihi hoc meum peccatum. Vale. Dominus Iesus restituat te nobis et vires tibi conferat, ut diu possis prodesse ecclesiae Dei. Tiguri 12. Iunii 1563. Salutant te symmystae cum tuis omnibus, maxime vero filii mei, generi, affines omnia tibi imprecantur felicia. Bullingerus tuus. 3969. GILINDALLUS CALVINO. Gallasium Londino relicto Genevam redeuntem laudat et aegre dimitti affirmat. Calvino autem utpote fere soli superstiti ex primis reformationis columnis valetudinis curam enixe commendat (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 124. Zurich Letters II. Ser. N. 42.) 6) N. 3956. 7) N. 3919. 3936. 8) Koehlh ibid.