19:43 43 EPISTOLAE 3564.3567 44 garem fecisse iniuriam. Et adhuc mecum expostulas ac si ingrato malignoque animo hoc tuum officium respuerint Caeterum non est quod imagineris nos a Christophoro Leopolita,5) Stancari discipulo, fuisse deceptos. Omnia quidem molitus est nec quidquam omisit quod ad vos damnandos faceret, non tamen persuasit. Imo cordate repuli eius calumnias. Scripsi etiam Stancaro,6) minime aequum esse eius accusationem contra vos admitti, qui optimis quibusque atrociter conviciari solitus esset. Iam cur nobis tam infestus est Stancarus, ut tota intemperie contra nos feratur, nisi quod fraterne a nobis suscepta est causae vestrae defensio? Dum vobis studemus prodesse, provocare non dubitavimus rabiosum canem; Nunc quoque secure contemnimus latratus et morsus omnes quibus nos impetit. Fovetis interea pessimum et salutis vestrae et communis doctrinae nostrae hostem. Nec mihi liberum erit placide monere ut ab eo caveatis. Profecto simul ac redieris ad te ipsum, pietas tua et singularis humanitas errorem discutient Ac per me quidem inviolabilis stabit nostra coniunctio, modo ne officii mei cursum impedias. Vale, ornatissime et observando frater. Dominus tibi semper adsit, te gubernet ac tueatur incolumem. Collegae mei tibi plurimam salutem adscribunt. Genevae 7. Idus Octobris 1561. 3565. CALVINUS RADZIVILIO. ') Gratias agit de munere sibi oblato pro dedicatione commentarii in acta, simul vero suam sententiam ibi de Blandrata prolatam tuetur et vindicat. (Describimus exemplar manu H. Bullingeri filii scriptum in Cod. Arch. Turic. VI. 168, olim Epp. Tom. 25, fol. 132 cum inscriptione: Ep. D. Calvini ad principem Vilnensem. Ex parte edidit Beza Gen. p. 256, Laus. p. 532, Hanov. p. 597, Ohouet p. 350, Amst. p. 160. Cf. Simler. Vol. 102.) Etsi mihi, illustrissime princeps, non potuit non gratum esse benevolentiae vestrae testimonium, quum ad me humaniter scribere dignati estis, multo tamen iucundiores fuissent literae, si illis palam mihi factum esset, simpliciter meum in 5) N. 3288. 6) Cf. N. 3273. 3288. 3332. 3347. Vide etiam Resp. ad fr. Polonos de Stancaro, Opp. IX. 333, 345. 8665.1) Beza nomen suppressit. Est responsio ad N. 3443. Cf. Heberle, aus dem Leben Blandr. 171.