16:43 43 EPISTOLAE 2395.2397 44 Gratius nihil pridem tuis literis l) mihi accidit vel ad leniendos meos dolores aptius. Quantum enim mihi vulnus et quam acerbum inflixerit renovandi foederis desperatio dicere nihil attinet. Simulant quidem istic multi conflandae mihi invidiae 2) causa, se longe aliter esse persuasos: sed quisquis inquirere sustinebit quam serio in hanc partem incubuerint omnes mei conatus ut integra maneret urbium coniunctio, quantumvis iniquus sit, me nihil magis anxie timuisse agnoscet quam ne pertinacia nostra in has angustias nos coniiceret. Initio, quum de conditionibus actum est,3) a senatu in consilium adhibitus fui. Quaeres cur me negotiis istis involvam quae nec meae personae conveniunt et grave mihi pariunt odium apud multos? Ego, ut haec politica parce attingo et invitus ad ea pertrahor, ita ad ea interdum adduci me patior, ubi ita flagitat necessitas. Certe hactenus eam moderationem tenui, cuius me non poenitet. Scis4) quid garriant improbi. Sed ego a gubernatione, quam illi me cupide rapere clamitant, ita abstineo ut sim peregrinus in hac urbe: nam quoslibet e plebe de rebus mihi incognitis quotidie disserentes audio. Senatus vero nunquam me, nisi ubi consilii inopia in rebus magnis laborat, vocare solet, vel quia non decere intelligit, vel quia non libenter aliena subsidia implorat, vel quia me refugere videt. Utinam mihi liberum fuisset exemptionem petere. Sed ex quo ab annis quindecim huc reversus sum, quum mihi Deus manum porrigeret, homines vero importune me accerserent, nec ullus esset honestus recusandi color, ad turbas pacificandas operam impendere malui quam otiosus esse earum spectator. Ut superiora omittam, nisi quis placasset primos impetus, quale fuisset huius novae tractationis exordium? Non tam stupidi sunt nostri quin se in multis capitibus gravari sentirent. Ita ad novas tabulas inclinabant omnium animi. Quod veterem formulam placide amplexi sunt, non absque longis et arduis certaminibus extorsit qui sententiam rogatus nolebat suo silentio urbem hanc pessumdare. Ego sane, qui interfui, effectum esse miror quod vides. Nam ut quisque audacissime loquitur, quamvis in nostram perniciem desipiat, quia tamen animosius reliquis videtur ius publicum tueri, facile movet imperitos atque etiam inflammat. Quare necesse fuit multa incendia restingui ut tam sedata et composita responsio ad vos veniret. Fateor 5) etiam in amicis literis scintillas quasdam eiectas esse. Sed dandum aliquid iusto dolori fuit donec paulatim mansuesceret animi. Nihil vero totam actionem 2395. 1) N. 2388. 2) confluendae mihi individiae H. 3) Reg du Conseil Dec. 1. 24. 30. 31. lan. 17. 18. 4) Scio H. 5) Hi duo versus manu Calvini scripti sunt.