13:43 43 EPISTOLAE 1071.1073 44 esse ex iis quae mihi scriptae erant, aperui. Primo statim versu animadverti meum errorem. Hoc saltem profeci quod me agnovi in dando testimonio fuisse parciorem. De literis rumusculi, qui inter malevolos volitant, rancedinem sapiunt, ut appareat eos qui multum nocere cuperent non audere tamen, vel esse adhuc parum instructos. Ego bona conscientia fretus nullum impetum reformido. Quid enim peius morte intentare poterunt? Et tamen, si quando mitigati erga te fuerint Bernatum animi, quemadmodum spes mihi a Christophoro iniecta est, aliquid fortassis per occasionem elicies. Quid si per Zer- Jcintem id alter nostrum tentaret? Utrum sit utilius futurum cogita. De negotio Guillelmi referent quid nobis visum fuerit Alienius et Samprivatus. Ambo se, domum, operam, liberaliter offerunt. Et tamen si res vulgata fuerit vix hoc tempore suadebo. Allenium iuvabis tua commendatione, si forte Bernam illi eundum censeas. Ego quascunque abs te literas habebam congessi in fasciculum, ut tu ipse legendo quae periculo obnoxiae visae fuerint certa nota insignias. 5) Quae signatae erunt eas habebo sepositas tuto loco. Idem facturus sum iu meis ubi abs te recepero. Vale, frater et amice integerrime. Dominus te servet ac prosequatur perpetuo sua gratia. Amen. Saluta uxorem et collegam meo nomine diligenter. Uxor etiam mea vos omnes salutat seque vestris precibus commendat. Calend. Septemb. 1548. 1072. FARELLUS CALVINO. Multa et varia de Tossano, Coelio, Vireto, Caesare, quae Oedipo opus haberent et quidem sagacissimo. (Autographon exstat in Ood. Genev. 115, fol. 81. Legitur praeterea in Cod. 116, fol. 9, in Epp. Bern ens. VII. p. 925 et ap. Simlerum Vol. 68. Stilus pro more malus, peior literatura, lectio difficillima.) Christi admodum insigni servo Io. Calvino pastori ecclesiae Genevensis doctissimo ac pientissimo fratri et symmystae quam carissimo. Genevae. 5) Cf. quae ad Farellum scripserat JY. 1066*