11:43 EPISTOLAE 219-220 teurs telz gens quilz puissent quelque iour soustenir la charge apres nous. Combien que ie soye ieune toutesfois quand ie voy ma debilite et indisposition de mon corps, iay soin de ceux qui seront apres nous comme si iestoye desia vieil. Ie ne vous escriray du tout rien ne du publiq ne de noz affaires particulieres pource que ie luy ay declare tout au long les choses que ie vous vouloye faire savoir, et il vous racontera beaucoup mieulx de bouche tout le discours que ie ne scauroye faire par lettres. Saluez ie vous prie en mon nom bien affectueusement la compagnie. De Strasbourg le 30. de May 1540. 220. FARELLUS CALVINO. Fuse narrat historiam Caroli, maxime quae olim cum eo Genevae ante adventum Calvini gesta sunt (Ex thesauro Bezano Genev. p. 58, Laus. p. 91, Hanov* p. 102, Ohouet p. 75, Amst. p. 34.) Vide quae mentitur Carolus dignus qui pontifici serviat: sed pudet pontificios talem admittere qui tam impudenter sit impudens. Et sane illi contigit quod inter sceleratos non raro evenit, ut sit aliquis adeo consceleratus ut scelesti ferre eum non possint. Venit primum Genevam, non exspectatus neque expetitus: alios enim cupiebamus habere, ut pium Stapulensem, qui non sine lacrymis audiebat, gratias agens Deo, ordinem ecclesiarum, et cupiebat, ut erat amans '.Galliae, ita videre compositas ecclesias. Ubi venisset, dicebant omnes episcopum gallicum venisse, et erat apparatus, non pecunia ipsius Caroli, sed aliorum qui cum eo erant, quique questi tandem sunt de iniuria ipsis facta: ut is qui docuit apud D. Gervasium, Ioannes Tardivus, qui aiebat se ab eo aliquot circumventum coronatis. Nos hominem invisimus in diversorio et post salutationem agere coepimus de ratione dispensationis divinae, quod urgeat ad confessionem sui nominis refugientes et qui veritatem cognitam dissimulant: ut Carolo dicebamus evenisse, qui immerito pulsus esset, quum nihil egisset pontifice indignum nec Christo dignum. Gallia exierat, nunc absens scribendo praestaret ac resarciret, quod tacendo et dissimulando damni ecclesiae dederat. Non fuit satis grata Carolo haec cantio quae in prandio canebatur. Aliud erat consilium, nempe de remittendo in Galliam famulo, qui dum curaret aliquid emungere de sacerdotiis Caroli, 1)