7:429 429 CUM ANTIDOTO. 430 signet: vel contribuat clerus dioceseos, vel a canonicis ineatur alia ratio. Istae vero disiunctivae tantundem valent, ac si totidem sacculis res protraheretur. Simile est, quod de magistris subiiciunt: nam ut sacerdotia in eum usum conferantur, nunquam sperandum est. Multo vero minus, ut episcopi de mensa sua quidquam detrahant. Superest tertium, ut episcopus modum aliquem dispiciat. Atqui priusquam inter eum et clerum de contributione lis finiatur, sepulta erit Tridentini concilii memoria. Neque hoc ignorant boni decretistae. Sed aliquid fingi oportuit, ne statim palam fieret, nihil esbo actum. Quartum caput si obiter legatur, non parvum terrorem monachis incutere queat, ne ad theologiam 1) revocentur. Sed duae sunt illic exceptiones, quae omni eos metu liberant, [pag. 132] Neque enim alibi lectiones ordinant, quam ubi erit commodum. Atqui nullum est monasterium, quod non sit bonis omnibus studiis magis inhospitale, quam olim Cyclopum regio.l) In secunda vero tutius etiamnum quiescent. Mandatum enim datur episcopis, ut abbates compellant, si negligentes fuerint. Idque faciant,