37:429 429 CAPUT LXV. 430 etiamnum in progressu et cursu sumus : nec ista complebuntur usque ad resurrectionem ultimam, quae nobis velut meta constituta est. Quod priorum memoriam fore negat, nonnulli ad coelum et terram referunt, quasi diceret nullam utriusque famam, nullumque nomen posthac fore: sed ego ad tempora superiora referre malo. Tantam enim laetitiam restitutionis fore significat, ut non amplius miseriarum suarum recordentur. Nisi forte magis placeat de beneficiis accipere, quae tametsi memoratu digna erant nomen perdiderint, ubi incomparabilis Dei gratia illuxit. Quo sensu dixit alibi propheta: Priorum ne recordemini: non quod primam redemptionem aboleri aut deleri voluerit Deus ex cordibus piorum: sed quia ex comparatione inducta fuit quaedam oblivio, sicuti sol exoriens stellis eripit suum fulgorem. Meminerimus haec in nobis eatenus habere locum, quatenus renovati sumus. Sumus autem duntaxat ex parte renovati: ideoque nondum plane coelum novum et terram novam cernimus. Non est igitur mirum moerores nobis et luctus superesse : quando nondum exuimus omnino veterem hominem, sed multae adhuc supersunt reliquiae, novitas autem a nobis initium facere debet: quia primum ordinem tenemus, et nostro peccato creaturae ingemiscunt, et vanitati subiectae sunt, ut ostendit Paulus (Rom. 8, 20). Ubi vero plenissime fuerimus renovati, coelum quoque et terra penitus renovabuntur, integrumque statum recipient. Atque hinc colligendum, quod saepius notavimus, prophetam universum Christi regnum spectare, usque ad metam ultimam, quae etiam dies renovationis et instaurationis appellatur. 18. (Sed gaudete.) Hortatur fideles ut gaudium quale decet ex hoc Dei beneficio percipiant. Atque hoc amplificationis causa additum est: quoniam homines non satis pro dignitate quum reliqua Dei beneficia, tum vero hoc summum et prae aliis maxime insigne reputant: aut enim negligitur, aut minoris fit quam decebat. Propterea excitari fideles huiusmodi exhortationibus, atque stimulari necesse est, ut gratos se et memores praestent: nec leviter praetereundum esse arbitrentur, quod redempti per Christi manum pignus aeternae et coelestis vitae in cordibus suis gestant. Ideo non aliter redemptioni iustam tribui laudem docet Isaias, quam si toto vitae cursu gaudium continuent fideles, seque exerceant in celebrandis Dei laudibus. Quod Ierusalem vocatur gaudium, et populus eius exsultatio, durum primo intuitu videri posset: optimus tamen sensus elicitur, tantam fore in ecclesiae liberatione materiam gaudii, ut omnes tristitiae nebulas abstergat. Et certe quum miseriae quoque nobis adiumento sint in salutem, in ipsis merito gaudendum est. 19. (Et exsultabo.) Plus exprimit quam superiore versu. Significat enim his verbis se non