32:429 429 PSALMUS CXLVII. 430 alimenta porrigat. Nain quod fabulantur Iudaei deseri a pullis suos corvos simul ac exclusi sunt, et vermes nasci in corticibus arborum ad eos pascendos, hoc suo more faciunt : quia nulla illis religio vel pudor est quidvis sine colore comminisci quoties aliquid ambiguum occurrit. Nobis autem hoc "sufficiat, totum naturae ordinem sic temperari a Deo ut ne pullis quidem corvorum desit cibus, qui crocitando fatentur se esse famelicos, nec sibi esse inopiae remedium nisi Deus succurrat, 10. (Non in fortitudine.) Postquam docuit propheta nullam mundi partem vacuam esse beneficentia Dei, nominatim pronuntiat nullas suppetere vires hominibus, nisi quas e coelo ipse idem inspirat: idque consulto addit refellendae superbiae causa qua naturaliter inflati sunt fere omnes, ut nitantur propria virtute. Sensus autem verborum est, veniat homo instructus suo robore, et adiumenta omnia afferat quibus pollere sibi videtur, fumus erit et mendacium : imo si vel minimum quidpiam sibi arroget, solo hoc obiectu impediet atque arcebit Dei gratiam qua sola stamus. Sub fortitudine equi, per synecdochen quodlibet praesidii genus designat, non quod Deo per se displiceant quae nobis largitur adminicula: sed quia necesse est a prava eorum fiducia nos abstrahi, quia nihil magis commune est simulac facultas aliqua nobis ad manum suppetit, quam vesano fastu inebriari. Ideo tam hominum quam equorum fortitudini opponit Dei timorem, et spem quae in eius misericordia recumbit: ac si diceret, hanc praecipue modestiam a nobis requiri, ut pie sancteque Deum colendo pendeamus ab eius gratia. Unde colligimus non aliam fortitudinem damnari nisi quae Deum honore suo fraudat. 12. Celebro, Ierusalem Iehovam, laudo, Deum tuum Sion : 13. Quia roborat vectes portarum tuarum, benedicit filiis tuis in medio tui. 14. Qui ponit fines tuos pacem, pinguedine frumenti satiat te. 12. (Celebra Ierusalem Iehovam.) Postquam in genere disseruit de beneficiis Dei, rursus sermonem ad fideles convertit, quos solos ante diximus sano gustu praeditos esse, ut cum vera gratitudine percipiant quae mundus ingurgitat bona. Porro totam ecclesiam compellat sub nomine Ierusalem: quia illic sacros conventus tunc agebant fideles, et quasi confluebant sub Dei vexillum. Quanquam autem paulo post de universali mundi gubernatione iterum verba faciet, nunc Dei gratiam commendat, quam nonnisi erga fideles suos exserit ; nempe dum ecclesiam suam defendit, benigne fovet, largiter bonis omnibus ditat, salvam denique ab omni noxa tranquillamque praestat. Vectes enim portarum a Deo firmari dicens, intelligit sanctam urbem optime Dei