25:429 429 IOSUE. CAPUT I. 1. Fuit autem post mortem Mosis, ut Iehova alloqueretur Iosue, dicendo: 2. Moses servus meus mortuus est: nunc ego surge, traiice Iordanem istum tu, et omnis Me populus, ad terram quam ego do illis, nempe filiis Israel, 3. Omnem locum quem calcaverit planta pedis vestri vobis dedi: quemadmodum loquutus sum Mosi. 4. A deserto et Libano isto usque ad flumen magnum, flumen Euphratem, tota terra Hitthaeorum usque ad mare magnum ad occasum solis, erit terminus vester. 1. Fuit autem. Primo hic ostenditur Dei perseverantia in fovendo populo, curandaque eius salute. Quod enim Iosue novum ducem repetitis mandatis confirmat, pertinet ad continuandum gratiae cursum, ne Mosis obitu se derelictos esse putent. Iam quidem electus erat Iosue ad gubernandum populum, neque munus iniunctum duntaxat, sed spiritualibus quoque donis ipse fuerat instructus. Verum quia fortissimi etiam quique, licet probe comparati, ubi ad rem ventum est, vel subsistunt, vel vacillant: minime supervacua fuit haec exhortatio, ut Iosue mox ad expeditionem se accingeret. Quanquam non tantum eius causa iterum sancitur eius vocatio: sed ut populus collectis animis eum sequi ducem non dubitet, quem videt pedem non movere nisi praeeunte Deo. 2. Servus meus Moses. Duplex elici potest sensus: prior erit: quandoquidem Moses est mortuus, nunc onus in te devolutum est. Tu ergo subeas in eius vicem, cui datus es successor. Alter: Quamvis interierit Moses, ne tamen desistas, sed ulterius perge. Verum illatio magis mihi probatur, ut provinciam, ex qua decesserat Moses, ipse suscipiat successionis iure. Epitheton Servi quod Mosi adscribitur, gubernationem populi respicit, ac res eius gestas: quia accommodari debet ad circumstantiam loci. Neque enim de lege hic agitur: sed de praefectura, quae eo mortuo transierat ad Iosue. Ac Deus quidem non tam ut Mosen laudet, minis-