9:428 ac plenis buccis asserere audeas, nescio, nisi forte quia tibi peraeque facilis videtur transmutatio panis in corpus, ac metamorphosis mulieris in virum. Hoc enim suavitatis [pag. 7] genere convivas tuos oblectas, dum mulieres virili habitu ad mensam inducis. Hunc ludum quam saepe tibi praebuit plebeia meretrix, quam partim a propria venustate, partim ab opificio mariti1) Bellam corderiam vocabant. In rabioso urbis Genevae odio, ne fallaci zeli praetextu te vendites, breviter aperienda est origo, unde appareat privatam causam te agere. Vendiderat2) hic homo frugi quasdam ex suo patrimonio decimas. Ut temperanter vivit, pretium statim fuit consumptum. Venales iterum proscripsit.3) Senatus Genevensis, cui commodum erat emere, quod alias possidebat contiguas, iustum pretium numeravit. Postea in archivis reperta fuit prior venditio.4) Mirabiturne quispiam hominem graviter excanduisse, et adhuc stomachari, ereptam sibi fuisse pecuniam quam ingurgitaverat, 6) et tantundem ex annuo proventu, qui prodigis sumptibus alioqui non sufficeret, fuisse detractum? Verum de foedis ac pudendis beluae moribus iam plus satis. Itaque ad rem ipsam transeo: modo prius pauca verba fecero de autore Praefationis, qui Gabrieli de Saconay calamum suum conduxit. Sic enim decebat, ne praefatio ipsa a libro quem commendat saltem in hac parte discreparet. Quum inter exordia pugnarum Lutheri viderent papae satellites in Anglia se rationibus obrui, nova ab illis excogitata fuit ratio, ut opposito clypeo autoritatis videri possent superiores.6) Liber ergo consarcinatus est a monachis fpag. 8] et eiusmodi rabulis,7) cui rex a malis consiliariis persuasus nomen suum inscribi passus est. Quia vero inconsiderati fervoris postea eum poenituit, et ipsa insulsitas operis ad memoriam abolendam satis erat, triginta annis alto silentio sepultum fuit. Nunc quum liguritor quidam mensae Gabrielis de Saconay iactaret sibi esse in manu praeclaras rhapsodias,s) quae causam nostram non parum laederent, quaesita est plausibilis edendi9) occasio. Placuit igitur Regis Angliae librum, qui pridem obsoletus erat, rursus excudere. Laudem 1) partim . . . . mariti, absunt a gallico. 2) Add. aux chanoines de Geneve. 3) Add. depuis que l'estat fut change et que le droict de Chapitre estoit acquis a la ville. 4) Add. et le contraint-on par quelque saisie de rendre comme faux vendeur ce qu'il avoit receu pour la seconde fois. 5) fricasse et englouti. 6) Add. pour tout gagner sans entrer en cognoissance de cause. 7) Moynes et Caphards et gens addonnez a babil et contention. 8) beaucoup de recueils et memoires pour faire un bel amas de blasmes contre nous etc. 9) d'imprimer ce qu'il avoit ravaude par longues annees.