55:428 dolore, tristitia, aut quovis alio immoderato affectu praeoccupati, iudicio caremus, et quasi tempestate iactati, sub turbido coelo et inter medias procellas nihil cernimus: ideo necesse alio coniicere oculos, ubi coelum quodammodo serenum et liquidum est. Quum nobis sanctorum narrantur afflictiones, nemo est qui miseros, ao non potius beatos fuisse fateatur. Recte ergo Iacobus, qui exemplar illud ponit ante oculos, ut eo nos referre discamus quoties tentamur impatientia aut desperatione. Sumit autem principium illud, beatos censeri in suis afflictionibus prophetas, quia constanter eas sustineant. Quum ita sit, idem fieri iudicium debere colligit, dum nos affligimur. Dicit autem, prophetas qui loqjuuti sunt nomine Domini, quo significat illos Deo gratos et probatos fuisse. Ergo si utile illis fuisset eximi a miseriis, proculdubio praestitisset ipsos Deus immunes. Atqui non fecit: sequitur ergo salutares esse afflictiones fidelibus. Hoc sensu iubet illos assumi exemplar afflictionum : sed oportet patientiam simul accedere, quae verum est obedientiae nostrae testimonium: ideo utramque coniunxit. l l . Patientiam Iob. De prophetis generaliter loquutus est: nunc insigne prae aliis exemplum eligit. Nemo enim (quantum ex historiis colligi potest) tam duris ac tam variis aerumnis unquam fuit obrutus: emersit tamen ex tam profunda abysso. Quisquis ergo imitabitur eius patientiam, non dubium est quin manum Dei similiter sensurus sit, quae tandem eum liberet. Videmus in quem finem scriptae sint historiae. Deus servuru suum Iob, quia patienter afflictiones suas sustinuit, non passus est opprimi: ergo nullius patientiam frustrabitur. Quaeritur tamen cur patientiam Iob tantopere commendet apostolus, quum tamen caeco impetu abreptus, multa impatientiae signa edat. Respondeo: etiamsi vel interdum carnis infirmitate labascat, vel secum tumultuetur: semper tamen huc redire ut se totum Deo permittat, seque ipsi fraenandum ac regendum offerat. Quare utcunque desit aliquid eius patientiae, non immerito tamen laudatur. Finem Domini. Hoc verbo significat, a fine semper aestimandas esse afflictiones. Initio enim videtur procul abesse Deus: interea licentiose grassatur Satan in hac perturbatione: suggerit nobis caro, nos desertos a Deo esse ac proditos: longius ergo extendere intuitum nostrum oportet, quia prope nihil lucis apparet. Porro finem Domini dixit: quia eius est, prosperum successum rebus adversis dare : si nos officium nostrum praestemus obedienter sustinendo, ipse partibus suis vicissim minime deerit. Tantum nos in finem spes dirigat, Deus ipse vicissim se plusquam misericordem illic ostendet, quantumvis rigidus et austerus videatur quamdiu affligit.