37:428 nec tamen propterea argui posse inconstantiae aut levitatis: quasi consilium mutarit. Consilium enim suum et iusta iudicia exsequetur in eos qui falso nominis eius praetextu gloriam eius obscurant, totamque pietatem corrumpunt. 16. (Qui benedixerit.) Hic opponitur orbis universus angulo Iudaeae, in quo cultus Dei quodammodo conclusus erat. Postquam enim patefactus est ubique Deus, non iam in certa aliqua regione, sed omnibus in locis sine discrimine colitur. Quamadmodum etiam docet Christus : Venit hora quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis patrem. Et Paulus (1. Tim. 2, 8): Volo, inquit, viros in omni loco sustollere puras manus, absque ira et disceptatione. Terrae igitur nomen, quo hic universum orbem designat, tacite Iudaeae opponit. Benedictione et iureiurando universum Dei cultum notat. Iusiurandum est species cultus Dei, ut antea vidimus: eo enim iudicium omne deferimus Deo: eumque testem et conscium rerum omnium quae aguntur agnoscimus. Benedicimus vero, quum omnia prospera ab ipso optamus, eique soli ferimus accepta. Denique non aliter nobis bene esse fatemur, quam ex mera eius liberalitate. Per Deum verum, fidelem in suis promissis et stabilem in suo consilio intellige: quanquam forte subest obliqua antithesis inter veracem Deum et fallaces gentium deos. , (Quia oblivioni.) Haec promissio ad solos fideles pertinet. Significat Deus se finem aerumnis et malis impositurum, ne sit perpetua ecclesiae calamitas, quod fieri coeptum est, quum e Babylone eductus est populus. Tametsi enim variis adhuc modis et in itinere et domi afflictus sit, simul tamen adiuncta fuit gravibus poenis moderatio: quia reditus in patriam, templi instauratio, restitutio politiae, leniebat dolores animosque bona spe fulciebat usque ad Christi adventum. 17. (Quia ecce.) His metaphoris promittit insignem rerum mutationem, ac si diceret Deus, sibi in animo esse, atque etiam in manu, non modo restituere ecclesiam suam, sed ita restituere, ut novam vitam obtinere, atque in novo mundo habitare videatur. Hyperbolicae sunt hae loquutiones: sed non potuit aliter exprimi tanti beneficii magnitudo, quod adventu Christi exhibendum erat. Nec vero de primo tantum adventu intelligit, sed de universo regno, quod ad extremum usque adventum protendi debet : sicuti iam aliis locis dictum est. Itaque per Christum mundus quodammodo renovatur. Unde etiam apostolus ad Hebr. saeculum novum appellat: nec dubium quin hanc prophetae sententiam spectarit. Atqui loquitur propheta de restitutione ecclesiae post reditum e Babylone. Hoc quidem verum est: sed restitutio illa manca est, nisi ad Christum usque extendatur. Atque nos