32:428 7. Canite Iehovae in laude, psallite Deo nostro in cithara. 8. Qui operit coelos nubibus, parat terrae pluviam, germinare faciens herbam in montibus. 9. Quia dat iumento cibum suum, filiis corvorum qui ad eum clamant. 10. Non in fortitudine equi placebit ei, neque in cruribus viri oblectabitur, l l . Oblectatur Iehova in iis qui ipsum timent, qui sperant in clementia eius. 7. (Canite Iehovae.) Iterum hortatur ad canendas Dei laudes, et simul admonet minime deesse materiam : quia nova subinde documenta potentiae eius, bonitatis, et sapientiae se oculis nostris ingerunt. Primo dicit operire coelos nubibus, quae mutatio expergefacere sensus nostros debet, nisi nimium stupidi essemus. Certe utcunque in coelo fulgeant innumera Dei miracula, si tamen eadem semper maneret serenitas, non tam conspicua esset eius virtus, quam ubi repente coelum obnubilans subducit solis fulgorem, et quasi mundo novam faciem induit. Postea admonet, hoc modo cunctis animalibus eum prospicere : quia et inde herbae germinant, et succus terrae ad ubertatem suggeritur. Ita cum potentiae suae documento, gratiae, paternique erga genus humanum amoris specimen ante oculos Deus proponit: imo demonstrat, ne feras quidem et pecudes se negligere, Atque hoc notatu apprime dignum est, non cadere pluviae guttam in terras nisi iubente Deo. Inveniunt quidem philosophi pluviae originem in elementis, neque vero negandum est ex crassis vaporibus quos terra et mare exhalat, nubes creari: sed mediae causae Dei providentiam obscurare non debent quin humorem terrae suppeditet gignendis frugibus necessarium. Denique sicut terra calore dehiscens quodammodo sitim suam ore aperto declarat: sic etiam vicissim Deus pluendo potum distillat. Posset quidem aliis occultis modis dare vigorem ne deficeret: sed irrigatio qnasi oculare spectaculum est continuae quam de nobis gerit curae. (Qui dat iumento.) Clarius specie una proposita explicat quod dixit, Deum scilicet victum cunctis animalibus curare. Quod autem iumenta potius et corvos quam homines pasci dicit, hoc ad amplificationem valet. Certum quidem est, hominis causa mundum esse creatum, suaque fertilitate et copia ornari: et quo propius ad Deum accedimus, eo magis suam erga nos beneficentiam illustrat. Verum si ad bruta quoque animalia extendere non gravatur, hinc facile liquet nobis vere patrem esse ac nutritium. Ideo corvos nominat contemptissimum avium genus, ut doceat, Dei liberalitatem penetrare ad omnes mundi partes. Quod autem pullos corvorum dicit clamare ad Deum, non dubium quidem est quin ad crocitum alludat. Interea tamen admonet fateri suam egestatem nisi Dominus e coelo