20:428 Die Mercurii Viviaci legentur principum literae2) ad nos missae, quarum habes exemplar. Agetur de responso. Nostrum vero hic erit operam dare ut illum praesertim suis coloribus pingamus, et quae sit horum malorum origo illis patefaciamus. Det nobis Deus spiritum prudentiae et fortitudinis. Nam quod ad disciplinam ecclesiasticam attinet, res est in acie novaculae, quod aiunt, et idcirco potissimum institutus est noster . . . (Folio verso.) . . earum rerum agam . . . . . instat Bobertus3) noster, cui vix tamen possum duas horas iri singulos dies dare. Scribe quod expedire cognoveris, et si censueris mihi istuc eundum, etiam equum mitte, ut apud nostros magis idoneam excusationem habeam profectionis. Praestare autem puto multis de causis ut, si eundum mihi est, ante Natalia Domini id fiat, quam ut tempus illud exspectem. Tigurinorum responsum avidissime exspecto. Philippus4) spem meam non fefellit. O miserum hominem ! Hi sunt nimirum fructus eorum qui non a Deo sed a coelo pendent. Liberet suos Dominus in his diebus malis, et per medias tempestates tandem in portum deducat. Bene vale, mi optime pater. Dominus Iesus sancto suo spiritu te indies magis ac magis confirmet. Lausannae penultima Novembris, multa iam nocte.5) Th. Beza filius tibi in Domino addictissimi. 4173. CALTINU8 INCERTIS MULIERIBUS. Quae in via salutis adhuc titubantes eius consolationem expetierant. (Habet Beza Genev. p. 146, Laus. p. 322, Hanov. p. 359, Chouet p, 196, Amet. p. 90. Ipse se hanc ex gallico vertisse affirmat.) Dolet mihi plurimum, dilectissimae in Domino, quod non satis videam, quid consolationis vobis 2) N. 2046. 3) Stephanus cuius prelo suum N. T. destinabat, anno demum 1556 editum. 4) Hoc ipso mense Calvinus saepius ad familiares scribens de Melanchthonis moUitie querebatur (N. 2050. 2052). 5) omnino ad a. 1554 referenda videtur.