9:427 427 GRATULATIO 428 est, fuisse tuis flagitiis infamem: minis ac terroribus libidines tuas fuisse repressas. Et tu, ganeo, l) tanquam patronus castitatis in medium prodibis? Atqui scena, vel in opimo histrione, talem personam vix admitteret.2) Subolfacere tamen licet quid hoc artificio captaverit. Deleta superioris vitae memoria, si pudicitiae famam acquireret, domos sibi clausas patefactum iri speravit. Quasi vero post tot experimenta vel fatui credant te alium et novum esse hominem. Comittet8) tibi quispiam uxorem, qui non modo proiectae libidinis taurus4) es, sed leno quoque et adolescentum corruptor? Oblitane est civitas, quam belle in schola tua filium nobilis familiae erudieris, donec scilicet suspendiarium redderes: quando invito patre, tametsi urbis praefectus erat, domus tua misero fuit asylum, in quo impune ad omnem nequitiam induresceret? Verum attendere convenit quas nobis pro virgineo suo pudore [pag. 6] scortationes exprobret. Nocturnos coetus dicit Lutetiae fuisse habitos, ubi exstinctis candelis singuli prout libitum esset cum foeminis et puellis coirent. Tu forte eorum, quibus falsum crimen aspergis, timiditatem rides, quia soleas ad clarum lumen multorum zelotypiam aperta lascivia accendere.5) Sed unde portentum de quo grunnis, o porce, comperisti? Vestri6) quidem sunt lepores, dum incaluistis comessando, vestra flagitia in homines puros et innoxios reiicere. Sed quum diris tormentis et immanibus sedulo inquisierint qui religionis nostrae ac nobis infestissimi erant hostes, ac nihil omiserint saevitiae, quo detegerent si qua esset obscura criminis suspicio, fateri coguntur improbissimi quique nullius culpae convictos, nisi quod ad audiendam pietatis doctrinam et sacras preces convenerant. Tu ergo unus es, cui credatur esse verum : quod acta publica7) a professis hostibus conscripta vanissimum esse clamitant? Eodem nempe colore piis martyribus, quorum circiter exordia regni Christi floruit sanctitas, obiecta sunt a tui similibus infanticidia.8) En integritatis specimen, quo tibi fidem in dogmatibus concilies: quando nihil pudet tam stulte in spargendis calumniis ineptire. Qua etiam fiducia transsubstantiationem secure 1) suppost de berland. 2) Or quand tu iouerois une farce sur un eschaffaut encores ce personnage te seeroit par trop mal. 3) Beza et Amst. committeret. 4) taureau bannier. 5) Pour ce qu'il est si hardi champion il ne fait point de scrupule de provoquer en plein midi la ialousie des maris, maniant leurs femmes comme s'il les avoit a loage. 6) Ie say bien que Messieurs les chanoines apres s'estre bien eschauffez au gobelet font leurs delices de plaisanter ainsi contre les gens de bien etc. 7) Add. et toutes informations du Chastelet et de la cour de Parlement de Paris. 8) qu'ils tuoient les petis enfans pour en boire le sang.