7:427 427 ACTA SYNODI TRIDENTINAE 428 bus, cor certe alio inclinari non poterit, quin a iustitia declinet. Atqui se impediri conqueritur Paulus, ne bonum, quod cupit, faciat. Perfectum, inquam, Dei amorem lex requirit: non praestamus. Currendum erat: nos claudicando lonte progredimur. Nihil in tali defectu reperiunt venerandi patres, cur peccatum censere debeant. Eiusdem est improbitatis, quod declarant, ecclesiam nunquam secus intellexisse. Atqui Ambrosius, teste Augustino, diserte iniquitatem nominat. Quid ipse Augustinus? Multi sunt loci, ex quibus non [pag. 128] obscura eius confessio apparet. Quemadmodum quum tradit libro secundo contra Iulianum, peccati legem in baptismo remitti, non finiri. Item, solutum esse reatum: ipsam manere. Item, mortuum esse peccatum, in reatu quo nos tenebat: sed mortuum quoque rebellare, donec sepulturae perfectione sanetur. Item, homilia in Ioannem quadragesima prima: Quamdiu vivis, peccatum necesse est esse in membris tais. Saltem regnum illi auferatur: non fiat quod iubet. Caeterum ex multis