37:427 427 IN ISAIAM 428 occupari pios non decet, satis est gustu aliquo fidem eorum foveri. Quod si interdum premantur inopia, tamen modico victu contenti Deum patrem eiusque beneficentiam nihilominus agnoscunt: atque in sua tenuitate regum et magnatum opes superant. Impii vero, tametsi abundent bonis omnibus, quoniam illis bona conscientia frui nequeunt, sunt omnium hominum miserrimi. Respicit ergo propheta purum usum donorum Dei. Nam qui pure Deum colunt, tanquam filii ex manu patris omnia vitae subsidia accipiunt: alii vero ea tanquam fures et sacrilegi praedantur. Nunquam impiis satisfacit quatumvis magna rerum copia: semper diffidunt ac trepidant, nec tranquilla esse potest eorum conscientia. Nihil igitur hic promittit quod non re ipsa praestet: neque ab externo rerum statu haec felicitas aestimanda est. Quod etiam ex sequentibus melius patet, ubi laetitiae et gratiarum actionis fit mentio. Nec enim dubium est quin breviter admoneat propheta, satietatem positam in rerum copia non esse, sed in tranquilla pace animi et spirituali gaudio, quia incredulis insipida sunt omnia: fideles autem sensus paterni Dei amoris suavius condimentis omnibus oblectat. Interea notemus felicitatem omnem a solo Deo exspectandam esse, qui suis nihil omnino eorum quae ad beatam vitam pertinent deesse sinet. 15. (Et relinquetis.) Prosequitur eandem doctrinam: ac docet, Deum tandem hypocritas separaturum a veris servis. Nec certe mirum est prophetam tantopere hanc partem urgere: quia nihil difficilius persuadetur hypocritis, qui superbia inflati se ipsos fallunt atque excaecant. Exsecrabile vero eorum nomen fore asserit, quia semen sanctum se existimabant, nec ullum aliud sub coelo esse dignum memoria. Ac eodem spectat verbum relinquendi, quasi diceret violenter excussum iri falsam iactantiam, cui tantopere affixi erant. Proinde ne sibi in gloria temporali et mox peritura placeant, Dominus arrogantiam illam retundit : ac se alios servos habiturum declarat, quibus isti exsecrationi erunt. Ut etiam in solenni exsecratione hoc exemplum sumatur, Deus tibi ut Iudaeis maledicat. (Vocabit nomine alio.) Refellit confidentiam eius gentis, quae nullum Deo populum fore arbitrabatur, si posteris Abrahae careret. Testatur enim se cooptaturum novum populum: neque ita se Iudaeis adstrictum esse quin alios facile inveniat, quos populi sui nomine exornet. Quod nonnulli per aliud nomen intelligunt christianum, nimis coactum est. Et prophetam alio spectasse ex circumstantia ipsa apparet. Nam quia Iudaei antiquitatem sui nominis superbe iactabant, atque insolescebant, quod iamdudum essent electi a Deo, ac si Deus ipsis carere non posset: ostendit alium populum ab ipso eligendum atque adoptandum esse: