9:426 esset probatio. Quam belle vero ceciderit1) plaga, tenere operae pretium est. Erat illi optimus sodalis, et moribus eius aptissimus, cui nomen Samousseto, quod Lugduni pueris quoque notissimum est. Tanta inter eos animorum coniunctio, ut mutuo consensu, et quasi ex compacto, scortum ambobus commune esset. Verum quum tertius quidam esset rivalis, nescio qui factum est ut Samoussetus, eum lecto potitum suspicatus, noctu ad vindicandam iniuriam ostium domus pulsans in miserum socium inciderit. Ut erat zelotypia accensus nimis festinavit in vulnere infligendo.2) Defertur hic infelix athleta3) domum. Cognito errore advolat Samoussetus: collacrymati mutuo amplexu amicitiam confirmant. Haec insignia4) scilicet, quae ex lupanari retulit, animos faciunt ad magnificam hanc loquentiam: qua non secus audet tonare quam si incognita esset totius vitae eius obscoenitas. Quin etiam pudicitiae patrocinium suscipit homo verecundus, certe dignus qui Bonae Deae6) sit sacerdos. Quid, os impurum, unde nihil praeter teterrimum foetorem exhalari potest, hoc quoque ad ituam impudentiam restabat, ut de castitate verbum facere auderes? Declamitet in promiscuos concubitus, quorum licentiam apud nos grassari non [pag. 5] minus secure affirmat, quam si de alio orbe fabularetur. 6) Atqui si eadem Lugduni quae apud nos vigeret legum severitas in puniendo hoc scelere, pridem cadaver tuum ad furcas suspensum corvorum fuisset cibus. Aude negare,7) si capitale, ut oportuit, esset adulterium, te honestas foeminas vel stuprando vel sollicitando, centum mortes fuisse meritum: domum splendidam, quae non procul a veteri moneta sita 1) luy est bien escheute. 2) tellement qu'il luy fit une balafre bien rude. 3) ce povre malostru lequel . . . . pour lors fut mal venu en son garrouage. 4) ces belles armoiries. 5) Add. qu'on appelloit a Rome, laquelle couvroit sous son ombre les ordures les plus detestables qu'on sauroit penser. 6) comme s'il contoit des fables des Isles neufves. 7) Add. mastin.