37:426 vult, nec fictam audientiam probat. Ostendit autem unde factum sit, ut vocationem respuerent: quia scilicet aures clauserunt propheticae doctrinae : quia initium parendi est afferre discendi studium. In oculis tantundem valet atque in faciem: qua loquendi forma paulo ante usus est. Omnes quidem in oculis Domini peccant, nec quisquam eius conspectum fugere potest. Sed proprie dicimur in oculis eius peccare, quum ab ipso vocati, praesentiam eius non veremur, Propius enim accedit ad eos quos per prophetas vocat, et iis se quodammodo praesentem exhibet. Magis ergo detestanda est eorum impietas et flagris asperioribus digna, qui Deum vocantem ac propius invitantem, quasi proiecto omni pudore, contemnunt ac despiciunt. Porro ex fine versus apparet praecipue eos damnari non ob crassa scelera, sed ob stultas devotiones, quibus vitiabant Dei cultum. Etsi enim strenue operam dabant sacrificiis a se confictis, quod se hoc modo putarent Deum promereri: ipse tamen se abominari pronunciat perversa eorum studia. Non est igitur permissa cuique libera electio, ut id sequatur quod magis placuerit: sed quid probet Deus spectandum nec ab eo ullo modo deflectendum est. Videmus autem non fuisse unius saeculi vitium, ut homines in colendo Deo libidinem suam sequerentur, et figmenta sua pro Deo adorarent: sed quantamcunque voluptatem ex iis capiant homines, Dominus ea se damnare atque exsecrari testatur. 13 et 14. {Propterea.) Hic etiam clarius propheta discernit hypocritas qui locum occupabant in ecclesia Dei a veris filiis et germanis. Nam etsi promiscue omnes filios se vocarent, tamen plures e familia abdicandos esse ostendit: et qui superbe et arroganter populi Dei nomine se efferebant, spe sua (quae fallax et inanis erat) frustrandos esse. Est enim diligenter notanda antithesis, quae magni est ponderis, inter servos Dei et eos qui falso nomen eius obtendunt. Nam iis inanes titulos et falsam iactationem aut vanam persuasionem nihil profutura esse docet. (Comedent, bibent.) His verbis felicitatem et prosperum vitae statum designat, ac si diceret, curae sibi fore, ne qua re indigeant fideles. Sed videtur Dominus aliud promittere servis suis, quam quod re ipsa praestat. Saepe enim esuriunt ac sitiunt: quum interea impii affluant bonis omnis generis, atque ad luxum et intemperantiam abutantur. Sed observandum est regnum Christi hic describi sub figuris, quoniam aliter ipsum comprehendere non possemus. Ideo prophetae similitudines ducunt a regnis terrenis, in quibus dum opulentia floret populus/ bonisque omnis generis fruitur, conspicua est Dei benedictio ex qua censetur paternus eius amor: sed quia in terrenis commodis