52:425 425 CAPUT III. 426 morte ad bona opera fuisse consecratos, usus est purificandi verbo. Nam indignum esset, iisdem nos rursum inquinari sordibus, a quibus nos filius Dei sanguine suo purgavit. 15. Haec loquere. Perinde valet haec clausula ac si iuberet assidue insistere in illam aedificationis doctrinam, neque unquam fatigari: quia nimium inculcari nequeat. Doctrinae etiam addere iubet exhortationum et obiurgationum aculeos. Neque enim satis est commonefieri de suo officio homines, nisi acriter etiam urgeantur. Qui autem superiora illa tenet, semperque in ore habet, materiam habebit non docendi modo, sed etiam corrigendi. Gum omni autoritate. Non assentior Erasmo qui emTay$]V vertit praecipiendi studium. Probabilior Chrysostomi sententia, qui severitatem interpretatur adversus atrociora peccata. Quamquam ne hic quidem videtur Pauli mentem assequutus: vult enim ut sibi autoritatem in his tradendis ac reverentiam Titus vendicet. Nam curiosi homines et argutiarum cupidi piae et sanctae vitae praecepta quasi trita et vulgaria fastidiunt. Ut huic fastidio occurrat Titus, iubetur pondus imperii suae doctrinae addere. Eodem etiam (meo iudicio) pertinet quod mox sequitur, nemo te contemnat. Putant alii admoneri Titum ut sibi vitae integritate audientiam ac dignitatem conciliet. Ac verum quidem est, mores sanctos et inculpatos facere doctrinae autoritatem. Verum alio respexit Paulus: nam populum ipsum magis quam Titum hic compellat. Quia tam delicatae multis erant aures, ut illis despectui esset evangelii simplicitas: quia sic pruriebant rerum novarum desiderio, ut aedificationi nullus fere locus foret: eiusmodi hominum superbiam retundit, et severe denuntiat ut ab omni sanae et utilis doctrinae contemptu desistant. Ita confirmatur quod initio praefatus sum, Cretensibus potius quam uni privatim homini scriptam esse hanc epistolam. CAPUT UL 1. Admone illos ut principatibus et potestatibus subditi sint, ut magistratibus pareant, ut ad omne opus bonum sint parati: 2. ne de quoquam male dicant: ut sint non pugnaces, humani, omnem exhibentes mansuetudinem erga omnes homines. 3. Nam eramus et nos stulti quondam, inobedientes, errantes, servientes cupiditatibus et voluptatibus variis, in malitia et invidia degentes, odiosi, invicem odio prosequentes. 1. Admone Ulos. Ex compluribus locis apparet, multum negotii habuisse apostolos ut plebem sub magistratuum et principatuum imperio continerent. Natura enim appetentes principatus sumus omnes: