5:425 EPINICION. Nec minus aut miserum Christi dispergit ovile, Mendaci aut tetrum virus ab ore vomit. Nec minus in sanctos furit, insontique cruentas Sanguine nunc passim tingit, ut ante, manus. Sed quia mors vita est, et crux victoria Christi: Nil dirae impedient gaudia nostra minae. Ille sui similis manet, aeternumque manebit, Vincere, non vinci, qui patiendo solet. Quum premitur patiturque, ac desperatus habetur: Inde sibi atque suis pulchra trophaea parat. Nunc stolide effertur terrena superbia: sed mox Praeceps ipsa suo pulsa furore ruet. Sanctus at ille cruor, divini assertor honoris, Gignendam ad sobolem seminis instar erit. Vox gladius Christo est, et lancea spiritus oris: Hostem igitur subita sternere voce potest. Hunc gladium huc illuc iam quintum denique lustrum Vibrat agens valida, non sine caede, manu. Elusit Satanas quos antehac pertulit ictus Sacrilegae princeps et Papa militiae. Nunc magis experti quo pungat acumine, tandem Saucius insolito vulnere uterque gemit. Hinc est, quod stupidusque Papae attonitusque satelles Pendet, et exanimis turba profana pavet. Hinc est, quod strepitu implentur varioque tumultu, Infandi et trepidant perfida castra ducis. Saepius et variib alternant motibus: ut qui Iam fracta tentat proelia summa manu. Compositae interea nobis fiducia mentis, Et placido constat pectore firma quieb. Quis Christum hic neget ad perdendos funditus hostes Exserere invicta iiamniea tela manu? Quis neget hoc victoris opus memorabile? quisve Invideat tanto laurea serta duci? Certatum est acie: partem sibi miles honoris Vendicat, ac solidum non sinit esse ducis. Quid si igitur victi laudem sibi Christus ut hostis Asserat, absque hominum vincere marte velit? Vincere vi magnum est hostem, quid sternere nutu? Pellere laus quantum stando fugare decus? Ecce quie&cenclo sternit, funditque silendo, Quos rabidis similes constitit esse feris. Nonne hi sunt, passim quos norunt nuper amaro De pulmone graves evomuisse minas? Cur concepta intus rabies inclusa moratur? An quod opes atrox non habet ira pares? Praesidio quo non instructos cernimus? arte Nequitiae, gladiis, improbitate, dolis. Nos modica, imbellis, nuda exarmataque turba, Horribiles veluti grex ovium ante lupos. An non mirifica est regis victoria Christi? Nostra quod intrepido corda vigore fovet. Ergo triumphali redimitus tempora lauro Quadriiugi emineat conspicuus solio. Edomiti currum, positoque furore, sequantur Qui cum sacro eius numine bella gerunt.