37:425 425 CAPUT LXV. 426 ubi Lia gaudet propter accessionem liberorum : nam sic intelligendum censeo id quod ipsa pronuntiat TD, ac si diceret, Nunc mihi copia liberorum est: plures enim iam antea habuerat. Unde etiam nomen Ti quinto filio imposuit. Ita hoc loco "U accipiendum puto pro turba vel exercitu: quia tot ipsis erant fictitii dii ut prae multitudine vix numerari possent. Implere hic bifariam accipi potest: nempe, quod large et munifice omnia suppeditaverint ad cultum idolorum: (nam superstitio nullum aut finem aut modum habet, et qui parci sunt in cultu Dei, omnia idolorum gratia libentissime profundunt) vel quod nullum idolum praetermiserint cui cultum suum non exhiberent. Quem sensum ego potius sequor. Nec enim satisfactum sibi putant idololatrae, nisi cuique divo suum honorem exhibeant: et quo plures coluerint eo sibi melius futurum arbitrantur. Id quod etiam plus satis hodie experimur in papistis. Per numerum idem intelligit quod per exercitum significabat. Est enim repetitio usitata Hebraeis. Intelligit ergo parari mensam, hoc est, sacrificium fieri non uni idolo, sed infinitis: ut quam graves poenas meriti sint, aperte ostendat. 12. {Itaque) Alludit ad numerum deorum, de quo loquutus est: ac declarat Dominus se facile deprehensurum quo in numero sint. Se enim gladio numeraturum ipsos. Atque hinc apparet prophetam non loqui superiore versu de duobus planetis, Iovis scilicet ac Mercurii, ut nonnulli putant: sed quod uno Deo non contenti accerserent sibi varia idola. Atque frivola coniectura est eorum qui nomine ^D Mercurium designari volunt, quod n^D, significet numerare, ac Mercurius numeris ac mercatoribus praeesset. Apertum enim est consilium prophetae, qui ideo numerandum gladio populum significat, quod ingenti deorum numero gauderet: neque acquiescere vellet in uno Deo. (Eo quod vocavi.) Amplificat magnitudinem ac gravitatem perfidiae istius, quod Iudaei deliberata malitia, atque ex industria potius quam ignorantia peccarent. Fuerant enim edocti saepius ac moniti, sed proterve omnia monita reiecerant. Ergo longe minus excusabiles sunt, quam alii ad quos nulli prophetae missi fuerunt. Nam etsi ignorantiae excusationem nulli hominum obtendere possint, tamen multo minus Iudaei et ii quibus verbum Domini annunciatur. Gravem igitur prae aliis condemnationem sustinebunt. Modum vocandi exprimit, quod hortatus populum fuerit per prophetas. Loquendi enim verbo bis idem repetit, ut moris Hebraeis esse iam antea diximus. Audire Dominum est obsequi verbo ipsius. Leve enim esset accommodare aures, nisi obtemperaremus verbo: idque accideret quod dicitur in proverbio, Asini auribus annuunt. Deus enim ex animo audiri