25:425 425 ARGUMENTUM. 426 sona Davidis obiecta fuit oculis populi mediatoris effigies, inquo sita est perfecta ecclesiae felicitas. Interea mediocris ille favoris Dei gustus ad fideles sustentandos sufficere debuit, donec plenius satiarentur. Nec vero lusoria aut fallax partitio fuit a Iosua facta, et tribuum praefectis, quibus ea res mandata erat: sed Dei mandato vere certoque divisa fuit haereditas, in cuius possessione sua manu eos locaverat. Qua etiam in parte enituit foederis cum Abraham percussi sanctitas. Iacob sub vitae exitum certas quibusdam filiorum suorum sedes destinaverat. Si sua cuique tribui simpliciter hominum arbitrio et suffragiis portio obtigisset, visi fuissent patriarchae autoritatem sequuti. Atqui dum sortes, quibus nihil magis fortuitum censetur, vaticinium comprobarunt: non minus quam si palam apparuisset Deus, sancita fuit donationis stabilitas claro effectu. Itaque postquam bello finem imposuit populi desidia, Rubenitas et Gaditas cum dimidia tribu Manasse domum liberos Iosue remisit tanquam emeritos. Sequitur memorabilis historia, ex qua liquet, quam animosi ad vindicandum Dei cultum fuerint Israelitae, qui in terra Chanaan habitabant. Nam quum fraternae societatis monumentum erexissent duae istae tribus et dimidia, putantes illi altari sacrificandi causa fuisse exstructum, quod nefas erat, bellum statim decernunt, ac statuunt suos consanguineos potius delere, quam ut adulterino cultu scindatur religio. Simul tamen laudatur eorum moderatio, quod sicuti repente ad arma suscipienda sancto zelo accensi fuerant, ita accepta satisfactione facile placantur. In fine libri exponitur, quantopere sollicitus fuerit Iosue de propaganda Dei gloria, et quam diligenter conatus sit, populi levitati et perfidiae occurrere. Huc tendunt gravissimae non exhortationes modo, sed obtestationes: praesertim vero foedus solenni ritu et iureiurando renovatum.