37:424 hic armentis aptus erat. Videmus hic promissiones Dei non tantum futurae, sed etiam praesentis vitae beneficia continere, ut magis ac magis liberalitatem eius ac beneficentiam gustemus. His enim ad maiora ac praestantiora coelestis vitae beneficia invitamur. Quod Dominus liberalitatem suam in pecora usque et armenta extendit, nos eo magis confirmari decet ac certiores reddi de paterna eius cura et sollicitudine erga nos. Nam si pecorum rationem habet, quae in gratiam nostra creata sunt, multo magis omnia quae ad praesentem ac futuram vitam necessaria sunt suppeditabit. Quanquam simul tenenda est anagoge, de qua alibi diximus, a terrena benedictione Dei ad spirituale Christi regnum quod sub imagine prophetae adumbrant. (Populo meo.) Hic quoque reprobos excludit, quos Dei nomine inaniter ac frustra gloriari non pudebat. Tametsi promissiones et sacramenta iactent confidenter, tamen nihil commune habent cum filiis, atque ab omni spe beneficiorum Dei exclusi mercedem suae iniquitatis recipiunt. Et addendo qui quaesierunt me apertius designat quinam horum beneficiorum participes futuri sunt, ut reprobos et hypocritas omnino abdicet, sicuti iam dictum est Haec enim certa est nota, qua agni ab hoedis, legitimi filii ab adulterinis secernuntur, nempe quaerere Dominum. Nec enim satis est nomen et titulum obtendere, sed quaerendus Dominus pura conscientia, ut ei toto animo adhaereamus. l l . (At vos desertores.) Iterum ne hypocritae abutantur his promissionibus, aut ad se pertinere putent quae de restitutione populi dicta sunt, his verbis ipsos compellat: ac desertores vocat, quod montis Sion obliti sint, hoc est a vero Dei cultu discesserint. Nam metonymice per montem sanctitatis significat regulam bene vivendi, quae verbo Domini praescripta erat. Quandoquidem templum exstructum erat Domini iussu, ut illic invocaretur: item altare in quo Dominus sacrificia offerri volebat. Impura igitur erant ea sacrificia et libamina quae aliis in locis aliisve diis fiebant, vel aliter quam ex puro legis ritu. Nihil enim arbitrio suo aggredi fas est hominibus: quia Dominus nihil praeter obedientiam requirit. Obedientia autem nulla est sine fide. Fides vero nulla est sine verbo, nec extra ipsum inquirere de Deo aut cogitare licet. (Qui paratis.) Enumerat eorum superstitiones. Dictio "tt varie exponitur. Alii enim Iovem, aut stellam Iovis, alii Fortunam significari putant. Hieronymus vertit: Qui ponitis mensam Fortunae: existimat enim notari prosperos successus. Sed probabilius mihi videtur -p accipi pro copia seu turba, aut etiam exercitu. Atque etymologiae vocabuli et contextui satis convenit. Est locus inter alios notatu dignus, Genes. 30 (v. l l )