52:423 423 EPIST. PAULI AD TITUM 424 genera. Atque hoc non parvam emphasin habet, quod Dei gratia ad servile usque genus se demiserit. Nam quum Deus ne infimos quidem et postremae sortis nomines despiciat, plus quam absurdum foret, nos ad amplexandam eius bonitatem pigros esse ac resides. 12. Ut abnegata impietate. Nunc regulam vitae bene instituendae tradit, et unde fieri debeat initium : nempe a prioris vitae abnegatione, cuius duas partes recenset, impietatem et mundana desideria. Sub impietate non tantum superstitiones comprehendo, in quibus erraverant: sed profanum Dei contemptum, qualis regnat in hominibus, donec illuminati sint in veritatis notitiam. Utcunque enim aliquam religionem prae se ferant, nunquam tamen sincere aut ex animo Deum timent ac reverentur: quin potius sopitas habent conscientias, ut nihil minus reputent, quam Deo esse serviendum. Mundanas cupiditates vocat omnes carnis affectus: quoniam donec ad se nos Dominus traxit, nihil respicimus quam mundum. Meditatio enim coelestis vitae a regeneratione incipit. Prius vero in mundum inclinant studia omnia et in mundo haerent. Temperanter et iuste et pie. Quemadmodum tria ante posuit, quum vellet summam complecti christianae vitae: ita nunc eam definit tribus istis, pietate, iustitia et temperantia. Pietas, erga Deum religio est: iustitia inter homines locum habet. Utraque harum qui praeditus est, ei nihil deest ad perfectam virtutem. Et certe in lege Dei summa perfectio traditur, cui nihil omnino addi potest. Sed quemadmodum exercitia pietatis sunt quasi prioris tabulae appendices : ita temperantia, cuius hoc loco Paulus meminit, non alio quam ad legis observationem spectat: et quemadmodum ante de patientia dixi, prioribus additur veluti condimentum. Nec varius est apostolus qui nunc patientiam, nunc temperantiam nominat, quasi sanctae vitae complementum. Neque enim diversae sunt virtutes: quum Gwcppoaovrc sub se tolerantiam comprehendat. Addit, in hoc saeculo: quia Dominus praesentem vitam fidei nostrae probationi destinavit. Quamvis enim nondum fructus recte factorum appareat: nobis tamen ad studium bene agendi sufficere spes debet. Atque hoc est quod statim addit. 13. Exspectantes beatam spem. A spe futurae immortalitatis exhortationem deducit. Et certe fieri non potest quin illa, si penitus animis nostris insideat, nos totos addicat Deo. Contra, qui mundo et carni vivere non desinunt, nunquam vere gustarunt quid valeat aeternae vitae promissio. Dominus enim in coelum vocando, a terra nos abducit. Spem hic posuit pro re sperata : alioqui impropria esset loquutio. Sic autem appellat felicem vitam, quae nobis in coelo est reposita. Simul declarat quando futuri simus eius compotes, et quid nos respicere