5:423 E P I N I C I O N . Ecce novum exoriens Ianus pater inchoat annum: Quem mos est faustis excipere ominibus. Haec est illa dies, veteri 'de more, priorem Romani faciem quae novat imperii. Quaque novi emergunt fasces, sellaeque curules Conspicuum et gemino consule fulget ebur. Surgat et auspiciis nobis felicibus annus, Solenni ornanda est ista favore dies. Christum ergo Regem plebs religiosa salutet : Atque illum dignis praedicet elogiis. Ille quidem sine fine regit, regnatque, nec annis Finitum tenet, aut mensibus imperium. Aeternum huic decus est, aeterna potentia regni: Quam nullus variat, diminuitve dies. Quum tamen hic annos mensesque diesque gubernet: Temporis et varias ordinet usque vices: Fas est illius nascentem a laudibus annum Incipere, ut cursu perpete prosper eat. Quid? quod mirifica sic nunc virtute refulget, Ut qui clara recens munia consul obit. Insignem et solito sese magis exserit, ut qui Magnanimus domito victor ab hoste redit. Sic est: victrici quatiens sceptra aurea dextra, Hostibus horrendi signa dat exitii. Speque iubet certae nos ex&ultarc salutis, Iamque triumphalem monstrat adesse diem. Ergo piae rumpant ingrata silentia linguae: Nec tantae cessent cardine laetitiae. Ludibrio ista quidem fiducia, cantus inanis Hostibus, ut nivei carmen oloris, erit: Forsitan et dicent, quaenam haec amentia? Christus Nondum conserta victor eritne manu? Rettulit intacta quisquam de gente triumphum? Ante aciem fusam laurea sumpta cui est? Ergo semineces carmen ferale sepulcri Accensum credent nos canere ante rogum. Est aliquid, fateor, quod sal vo robore regni Impietas alta sede superba manet. Integer ille manet mentito inflatus honore Qui tribuit summi ius sibi pontificis. Quin magnos nutu regit inflectitque monarchas, Erigit et sternit, terret et exhilarat. Ac digiti signo spatiosum concutit orbem: Nec minus est hodie, quam fuit ante, ferox.