37:423 423 IN ISAIAM 424 nem: nec in universum omnes eodem exitio deleat. Nec vero tantum intelligit pios fore salvos, sed aliquem populum superstitem fore, in quo nomen ipsius invocetur. Atque diligenter notanda est similitudo. Exiguas enim reliquias fore ostendit, prae ea multitudine quae tunc erat: sicuti iam antea 1. cap. declaratum est. Quod autem pii saepe com reprobis dant poenas, ne immerito id fieri existimemus. Satis enim culpae in unoquoque nostrum reperiet Dominus, ut nos affligat ac puniat. Deinde vult nos erudire atque excitare flagellis suis: et quum alicui populo coniuncti, ac velut corpori insiti simus, mirum profecto videri non debet, si iisdem plagis ac doloribus afficimur, quum membra quodammodo morbosa simus. Interea temperat Deus poenas, ne electas plantas radicitus evellat. 9. (Et educam.) Explicat superiorem versum aliis verbis, atque ostendit Dominum velle sibi reservare aliquod semen a quo invocetur. Sic enim castigare solet Dominus populum suum, ut ecclesiam exstare velit, in qua veritas ipsius et pura religio conservetur. Ob quam etiam causam Paulus ipsam vocat columnam et firmamentum veritatis (1. Tim. 3, 15). Non est igitur aestimanda ecclesia ex praesenti rerum statu (quum hic nihil stabile esse possit) sed ex consilio Dei, qui eam everti aut deleri non patietur. Haec ergo diligenter nobis tenenda sunt, ne cladibus aut ruinis, aut ulla quantumvis deformi ecclesiae vastatione terreamur. Haeredes montium nominat qui ab exsilio reversi patriam rursus incolent. Erat autem montuosa Iudaeae regio, ut satis notum est. Rursus autem explicat quae obscuriora videri poterant. Significat enim redituros Iudaeos in pristinum statum, ut ea regione fruantur, tanquam haereditate sua, e qua eiecti erant. Redacta enim est paulo post Iudaea in summam vastitatem. Hoc non fore diuturnum testatur Dominus: et quo magis confirmet, summatim mentionem facit foederis, quo terra illa ipsis destinata est, ut eam haereditario iure possiderent. Tametsi ergo diu exsularent: tamen eos hoc haereditatis nomine excitari oportebat, ut se tandem eius possessionem recuperaturos esse confiderent. Sed notandum est ad electos et veros Dei cultores restringi. hanc gratiam, ne eam promiscue ad se traherent quilibet. 10. (Et erit Saron.) His figuris nihil aliud docet quam rursus habitandam esse terram, quae deserta fuit. Subest enim tacita comparatio: tametsi incolis eius in longinquam regionem pulsis deserta fuerit et vasta, tamen ita denuo coletur ut pecoribus et armentis abundet, atque fertilia et compascua loca habeat, omniaque ad victum et cultum necessaria abunde subministret. Saron compascuus locus fuit, item Achor: sed ille pecoribus,