32:423 423 PSALMUS CXLVI. 424 Porro beatos pronuntians quibus in auxilium est Deus, beatitudinem fidelium ad praesentem sensum non restringit, ac si non aliter beati essent nisi dum palam et re ipsa Deus eorum auxiliator apparet : sed in eo felicitatem statuit, si vere persuasi sint se non stare nisi Dei gratia. Iam Deum Iacob nominando, eum a falsorum deorum turba discernit quibus tum gloriabantur increduli: et merito, quia utcunque omnibus sit propositum, Deum quaerere, vix tamen centesimus quisque rectam viam tenet. Sicuti autem verum Deum sua nota designat: sic ostendit nonnisi certa adoptionis fide fieri ut quisque nostrum in eum recumbat, quia propitium nobis esse oportet, ut nobis paratum sit eius auxilium. 6. Qui fecit coelum et terram, mare, et omnia quae in illis sunt: qui custodit veritatem in perpetuum : 7. Ius reddens iniuste oppressis, dans panem famelicis, Iehova solvens vinctos: 8. Iehova illuminans caecos, Iehova erigens curvosy Iehova diligens iustos. 9. Iehova custodiens peregrinos, pupillum et viduam sublevat, et viam impiorum disperdet. 10. Regnabit Iehova perpetuo Deus tuus Sion in generationem et generationem. Halleluiah. 6. (Qui fecit coelum.) His omnibus epithetis confirmat superiorem doctrinam. Etsi enim creationis mentionem facere, videtur primo intuitu remotum, aptissime tamen convenit ut nobis succurrat Dei potentia quoties impendet aliquid periculi. Scimus enim quam levibus momentis nos ad diffidentiam Satan impellat: nos vero ad levissimos quosque motus trepide huc illuc agitamur. Atqui si reputamus Deum esse coeli et terrae opificem, hunc ei honorem merito tribuemus, in manu eius et arbitrio esse mundi quem creavit imperium. Est igitur in primo elogio commendatio potentiae, quae metus omnes nostros absorbere debet. Sed quia non sufficeret, auxiliari Deum nobis posse, nisi accederet promissio qua testetur se etiam velle, atque facturum, secundo loco praedicat David fidelem esse et veracem, ut iam dubitationi non supersit locus ubi nobis comperta est eius voluntas. 7. (Ius reddens.) Alias species enumerat tam potentiae quam bonitatis Dei, quae totidem sint nobis bene sperandi argumenta. Ad hunc scopum tendunt omnia, opem Dei contemptissimis quibusque expositam fore ac paratam: ideoque obstaculo non fore nostras miserias quominus nos iuvet: imo hoc ferre eius naturam, ut pro cuiusque necessitate, ad ferendam cuique opem propensus sit. Primo dicit ius reddere oppressis, ut nobis in mentem veniat: quamvis, secundum carnis nostrae sensum, conniveat ad nostras iniurias, non tamen praetermissurum quod officii sui proprium est, ut improbos ad reddendam violentiae suae rationem trahat.