37:422 sideranda est: quia ex ea facilius liquebit prophetae consilium. Quum de operibus patrum nuper loquutus sit, dubium non est quin eos rideat qui in iis defensionem suam locabant. Est enim leve atque inane praesidium: et certe observationes patrum, hoc est diuturnam corruptelam, obiicere Deo frivolum est, quia hoc modo gravius nobis iudicium accersamus. Et tamen hoc se praetextu adeo inebriant multi homines, ut omni exceptione maiorem esse putent, nec quidquam praeterea audire velint. Multum quidem venerationis habet antiquitas: sed nemini tanti esse debet, ut de honore Dei quidquam imminuat. Insignis est hic locus ad convincendos eos qui annorum multitudine superstitiones tueri volunt: quasi inveteratus error pro lege habendus sit. 8. (Sic dicit) Hic temperat propheta superiorem sententiam. Nam valde alioqui durum erat sic in memoriam reduci patrum iniquitates, ut Dominus patres et filios simul perderet: atque tantum horroris haec incutere poterant fidelibus, ut de salute sua omnino actum esse existimarent. Sedulo igitur nobis cavendum est, et animadvertenda ratio, cur nobis Dominus irascatur. Sic enim nos terrere vult, ut ad se adducat, non ut in desperationem coniiciat. Ideo fidelibus spem affert, ne abiiciant animos, et adhibito solatio ad resipiscentiam animat. Similitudine id confirmat. Quemadmodum si quis vitem sibi incommodam vel damnosam eradicare statuit, ac fructuosum palmitem reperiens ei parcet: ita se continebit Dominus ne evellat eos in quibus aliquid reperiet vigoris aut saporis. Prius conquerebatur inutilem esse populum, imo vero acerbos fructus edere. Eandem similitudinem retinet Isaias: sed aliter eam accommodat. Tametsi populus sit velut vitis infrugifera et degener, tamen reliquos esse quosdam palmites fructuosos, quos Dominus perire non sinet. Sed hoc bifariam accipi potest, vel quod Dominus servabit populum suum propter electos : vel quod perditis reprobis pios ab interitu vindicabit. Inter has duas interpretationes magna est differentia. Quod ad primam attinet, scimus interdum parci impiis propter pios, quos Deus perdere eodemque iudicio involvere non vult: quemadmodum varia scripturae exempla satis ostendunt. Dominus pepercisset Sodomae, si vel decem tantum bonos viros in ea reperisset. Omnes qui cum Paulo navigabant, numero 276, ipsi dati sunt a Deo atque e naufragio erepti: quo magis conspicua esset virtus quam in servo suo edebat. Domui Putifaris benedixit Dominus, prosperaque omnia concessit propter Iosephum, qui in familia illius erat. Sunt et alia eiusmodi exempla, quae per se quisque facile colliget. Sed alteram interpretationem magis probo, Dominum sic ulturum scelera populi sui, ut tamen habeat suorum ratio- 27*