52:421 421 CAPUT II. 422 ergo doctorem esse exemplar, cui se discipuli conforment. Quae sequuntur, propter obscurum orationis complexum ambigua sunt. Ponit enim in d o c t r i n a , mox subiicit in accusativo casu, integ r i t a t e m , g r a v i t a t e m , ete. Omissis aliorum interpretationibus, afferam quod mihi videtur maxime probabile. Primum haec verba simul connecto, bonorum operum in doctrina. Nam quum iusserit bonorum operum studium docendo urgeri: vult bona opera, quae huic doctrinae respondeant, spectari in eius vita. Proinde particula in convenientiam denotat. Iam quae sequuntur, nihil habent obscuritatis. Nam ut doctrinae suae typum in moribus referat, integrum et gravem esse iubet. Sanus sermo ad communem vitam (meo iudicio) et privata colloquia refertur. Absurdum enim foret, de publica doctrina interpretari: quum tantum velit Titum in factis et dictis congruentem habere vitam suae praedicationi. Quare sermones eius puros esse iubet ac remotos ab omni corruptela. Irreprehens i b i l i s tam ad sermonem quam ad personam Titi aptari potest. Hoc posterius magis amplector: ut reliqui accusativi (quod syntaxis graeca facile patitur) inde pendeant, hoc sensu: Nempe ut te irreprehensibilem praebeas gravitate, integritate, sanis sermonibus. 8. Ut adversarius. Tametsi alii fines spectandi sunt homini christiano : non tamen hic negligi debet, ut impiis os obstruatur: sicuti passim admonemur non esse illis dandam occasionem maledicendi. Quaecunque enim probra in nostris moribus possunt arripere, ea in Christum eiusque doctrinam torquent. Ita fit ut nostra culpa contumeliae subiaceat sacrum Dei nomen. Proinde quo nos acrius videmus ab hostibus observari, eo magis intenti simus ad cavendas eorum calumnias: atque ita eorum malignitas studium bene agendi in nobis acuat.9 . Servos. Iam dictum est Paulum breviter duntaxat quaedam attingere exempli causa: non autem res totas explicare, quemadmodum si eas ex professo tractandas susciperet. Itaque dum servos iubet dominis p l a c e r e per omnia, hoc placendi studium ad ea restringi debet quae recta sunt: idque ex aliis similibus locis, ubi nominatim additur exceptio, ne quid nisi secundum Deum. Observare autem licet, praecipue hic apostolum insistere, ut qui sub aliorum potestate sunt, morigeri sint ac obsequentes. Quod non abs re facit. Nihil enim humano ingenio magis adversum subiectione: et periculum erat ne evangelii praetextu magis praefracti redderentur, quia indignum putarent, se subiacere impiorum imperio. Quo plus studii et diligentiae adhibendum fuit pastoribus, ad contumaciam hanc vel frangendam, vel reprimendam. Caeterum duo servilia vitia perstringit: tergiversandi proter-