5:421 EPINICION CHRISTO CANTATUM AB IOANNE CALVINO CALENDIS IANUAK1I ANNO M. D. XLI. IO. CALVINUS LECTORI. Quum nuper ex nundinis Lugdunensibus reversi nostri mercatores edictum attulissent monachi cuiusdam inquisitoris, Tolosanae curiae decreto confirmatum: in quo phreneticus ille, pro solenni suorum more pios omnes libros damnabat: miratus sum, quum versus quoque meos (sic enim nominabat) recenseri in eo catalogo vidi. Luseram, animi gratia, ante annos quatuor, quum essem Vormatiae, breve carmen: quod quum paucis amicis legendum familiariter dedissem, tria omnino, quod sciam, aut ad summum quatuor exemplaria exscripta tunc fuerant: quae postea quantum ex edicto coniicio, latius manarunt. Nam alioqui sepultum putassem, quod inter meas chartas neglectum iacebat: ut affirmare ausim, non esse iu hac urbe duos, qui antehac legerint, me conscio. Nec certe aliud habebam consilii, nisi ut supprimeretur penitus. Sed quia furiosus hic monachus, et nihilo sanior curia Tolosana, dum eius lectionem interdicere volunt, faciunt ut vulgo innotescat, me aliquod scripsisse carmen, de quo, quodnam et quale sit, alii atque alii subinde a me quaerant: edere statim malui, quo et bonos viros quaerendi molestia, et me respondendi, sublevarem. Simul stolidum hunc monachum, eiusque similes commonefacere volui, quid, ita adversum nos insaniendo, proficiant. Nempe hoc consequuntur sua importunitate, ut ipsis invitis ac crepantibus, in lucem veniant multa quae alioqui forsan laterent.