47:421 421 CAPUT XIX. 422 Erat magnus dies illius sabbati. Magis recepta lectio est: Erat magnus ille dies: haec tamen quam posui ia multis vetustis et probatis exemplaribus habetur. Eligant lectores utram maluerint. Si legas axsivoo in genitivo, sabbatum pro ipsa hebdomade sumendum erit: ac si dixisset evangelista, fuisse illius septimanae diem festum paschatis respectu celeberrimum. Loquitur autem evangelista de proximo die, cuius initium erat ab occasu solis: quo maior erat religio, cadavera suspensa relinquere. Sin vero magis placeat in nominativo casu legere: Erat ille magnus dies, eodem fere recidet sensus, quantum ad summam rei : in verbis tantum erit varietas, nempe quod sabbatum illud sanctius faceret paschae accessio. 33. Quum autem ad Iesum venissent. Quod fractis duorum latronum cruribus Christum mortuum inveniunt, atque ideo non attingunt eius corpus, in eo extraordinarium divinae providentiae opus apparet. Dicent quidem profani homines naturaliter fieri, ut alius alio citius moriatur: verum, qui totam historiae seriem expendet, arcano Dei consilio adscribere cogetur, quod mors omnium opinione celerior Christum a fractione crurum exemit. 34. Sed unus militum lancea aperuit Quod lancea confossum fuit eius latus a milite, factum est ad mortem comprobandam: sed Deus longe altius respexit, ut mox videbimus. Puerile vero papistarum commentum, qui ex lanceario Longinum fecerunt, proprium viri nomen esse fingentes: ac ne quid fabulae deesset, caecum prius fuisse militem nugati sunt, et recepto visu ad fidem conversum. Itaque ab illis in sanctorum catalogum relatus est. Talibus patronis quum suffultae sint eorum preces quoties Deum invocant, quid, obsecro, impetrare unquam poterunt? Sed digni sunt quicunque spreto Christo suffragia mortuorum captant, quos diabolus ad larvas et lemures abripiat. Exivit sanguis et aqua. Hallucinati sunt quidam, miraculum hic fingentes. Naturale enim est, dum coagulatur sanguis, amisso rubore fieri aquae similem. Notum etiam est in membrana praecordiis vicina aquam contineri. Decepti autem sunt illi, quod tam sedulo evangelista inculcat aquam fluxisse cum sanguine, ac si aliquid insolitum et praeter naturae ordinem referret. Sed aliud ei fuit consilium, nempe ut narrationem suam aptaret scripturae testimoniis, quae mox subiicit: praesertim vero ut inde elicerent fideles, quod ipse alibi admonet, Christum scilicet venisse cum aqua et sanguine: quibus verbis significat, secum attulisse veram expiationem et verum lavacrum. Nam peccatorum remissio et iustitia animaeque puritas duobus istis symbolis in lege figurabantur, sacrificiis et ablutionibus. In sacrificiis sanguis peccata expiabat ac pretium erat irae Dei placandae. Lavacra testi-