37:421 421 CAPUT LXV. 422 cata sua aut latere, aut in rationem ventura non esse existimant, sed effraeni cupiditate feruntur, vel culpam alio derivantes, metum a se procul repellunt: ideo minatur Dominus se repensurum in eorum sinum, ut cogitent cum quo iudice negotium sibi futurum sit. 7. (Iniquitates.) Amplificat Isaias id quod brevius dixerat superiore versu. Ostendit enim Iudaeos non esse nunc primum reos huius perfidiae: sed vetus fuisse exemplum patrum, quos e vestigio sequuntur. Quemadmodum prius querebatur Dominus, se populum illum diu sustinuisse, ac tandem fatigatum esse. Exaggerat ergo gravitatem mali, quum Iudaeos exemplum patrum sequi dicit : ac si diceret, pessima ova esse malorum corvorum. Nam quo saepius ac diligentius admoniti fuerint homines, eo magis pervicaciae damnandi, si non resipiscant. Eos ergo neglectis monitionibus ac minis, multos annos in nequitia et impietate sua perseverasse ostendit: ne quid amplius excusationis aut praetextus obiiciant: sed potius intelligant se gravioribus suppliciis dignos esse. Hic videmus tantum abesse ut corruptela, quae manavit a patribus, sit excusationi filiis: sicuti obiiciunt imperiti, ac vulgo huiusmodi clypeo utuntur: ut potius iudicium gravius ipsis accersant. (Simul.) niT, ac si diceret Dominus se una colligere, ac velut in fasciculum redigere scelera patrum et filiorum, ut tandem ulciscatur. Non quod filius sustineat iniquitatem patris, et poenas ei debitas persolvat: sed quum subscribant patrum sceleribus, eodem iudicio comprehendi ipsos ac damnari necesse sit, dum obstinatio insanabiles ostendit esse morbos. (Quia suffitum.) Speciem unam attingit, sub qua synecdochice reliqua etiam vitia designat. Significat enim totam defectionem qua se populus subduxit a vero cultu, seque alienis diis addixit ac devovit. Hoc autein extremum malorum est. Sublato enim timore Dei nihil sanum aut integrum in nobis esse potest. Omnium ergo malorum fontem indicat, qui eo magis animadverti debet, quod sibi perplaceant homines, seque magna laude dignos esse existiment, quum suo arbitrio Deum colunt: neque intelligunt nihil apud Deum voluntario et fictitio cultu exsecrabilius quidquam esse. Minime certe dubium est quin populus Deo gratus esse cuperet suffitum faciendo in montibus: sed non est opus eorum ex animi proposito et intentione, ut vocant, aestimandum. Audienda est prae omnibus hominibus vox Domini testantis se ignominia gravi affici: ne patrocinium nobis constituamus in nostra intentione, quae nos bis reos coram Deo reddet. (Bemetiar) Varie exponi potest dictio rwtiWl: vel, remetiar cum sua vetustate, vel in primis, vel olim, vel ab initio. Verum circumstantia loci con-