25:421 421-422 ARGUMENTUM. De autore libri huius praestat iudicium suspendere, quam temere quidquam affirmare de re incerta. Qui existimant fuisse Iosue, quia inscribitur eius nomen, nituntur levi et infirma ratione. Nam et sacrae historiae impositum fuit Samuelis nomen, ubi tamen contexitur eorum narratio, quae sequuta sunt eius mortem. Et certe liber ordine proximus non ideo vocatur Iudicum, quod fuerit ab ipsis conscriptus sed quia res eorum gestas commemoret. Iam vero quae de expugnatione Hebron et Debir narratur historia cap. 15 posterior est eius morte. Magis probabilis coniectura est, ab Eleazar summo sacerdote, collectas fuisse rerum summas, ex quibus volumen hoc fuit confectum. Propriae enim erant eius partes, non modo viva voce aetatis suae populum docere: sed testatam quoque ad posteros facere Dei gratiam in ecclesia conservanda, ut vera religio melius propagaretur. Et antequam degenerassent Levitae, fuerunt ex illo ordine actuarii, qui in perpetua monumenta referrent quidquid memoratu dignum erat in ecclesiae gubernatione. Verum quod nobis compertum non est, neque adeo cognitu necessarium, in medio relinquere ne pigeat: modo quod praecipuum est nobis constet, doctrinam quae hic comprehenditur, a spiritu sancto in usum nostrum esse dictatam, ex qua non vulgaris fructus percipi ab attentis lectoribus potest. Quamvis enim populus insignes victorias iam adeptus, in regione satis commoda et mediocriter fertili habitaret: suspensa tamen adhuc manebat Dei promissio, quoad terram Chanaan. Imo praecipuum foederis caput effectu adhuc carebat: ac si Deus coniecto in retractum angulum populo, opus suum deseruisset mutilum ac deforme. Hic ergo liber demonstrat, quum intolerabilis populi impietas cursum abrupisset liberationis, Deum tamen in poenis exigendis sic temperasse iudicii rigorem, ut praestiterit tandem nihilominus quod pollicitus fuerat de haereditate terrae Chanaan. Ubi etiam occurrit apprime utilis consideratio: quamvis homines morte abrepti deficiant in medio cursu, Dei fidem nunquam intercidere. Ex Mosis interitu impendebat tristis conversio. Relictus erat populus tanquam corpus suo capite truncatum. In hoc dissipationis metu non tantum apparuit immortalis Dei veritas, sed in persona Iosue tanquam in illustri speculo patefactum fuit, ubi aufert Deus e medio quos singularibus donis ornavit, in manu eius esse alios quos substituat: neque si ad tempus vult quosdam excellere, ipsis alligatam esse eius virtutem, quin reperiat quoties visum fuerit successores, imo suscitet ex lapidibus qui ad praeclaras res gerendas sint idonei. Principio quum traiectus maris rubri quadraginta annis, quibus Deus populum circumduxerat in deserto, fere obsolevisset: eodem miraculo in Iordane edito continuus liberationis tenor de integro sancitus fuit. Circumcisio vero renovata perinde valuit, ac si foedus suum Deus foeda populi incuria obrutum vel desperatione abiectum rursus stabiliret. Sequitur, quomodo Dei manu in possessionem terrae promissae deducti fuerunt. Primae urbis expugnatio arrha fuit perpetuae quam sperare debebant Dei virtutis, dum solo tubarum clangore quatefacti muri Iericho sponte corruerunt. Neque tamen uno proelio aut exigui temporis militia profligatae fuerunt gentes: sed paulatim multis laboriosis certaminibus 27*