9:420 speculationibus deditum: qui domo sua profugus, in quoddam latibulum se abdiderat, ubi petulantius quam unquam bacchari coepit, sed apud capras et boves, quia locus fere desertus erat. Nunc quomodo Lugduni deprehensus fuerit, nec scimus, nec curae nobis est. Tantum viderint praeposteri malae et detestabilis causae patroni qua fronte excusent eum quem instar prophetae commendant: dum tot scelerum dedecore foedatus doctrinae suae, qualiscunque sit, fidem satis superque abrogat. Sed quid frontis requiro a crassis Dei contemptoribus qui in reprobum sensum traditi omni honesti respectu prorsus excusso per fas et nefas praecipites ruunt? Caeterum quamvis in lateribus lavandis1) perdatur opera, quisquis tamen mediocri sensu praeditus erit, cognoscet eos scientes et volentes, tanquam Satanae mancipia, operam suam fovendis errorum monstris addicere.2) 1) a faire des cailloux. 2) Nunc quomodo . . . addicere. Pro his Beza scripsit: Inde quomodo a D. Gayensi praefecto in carcerem coniectus, simulata rursum probitate evaserit, et mox Lugdunum se proripiens, blasphemum illum adversus Athanasii symbolum libellum ediderit: postea quomodo ibidem captus, odio iu Calvinum fuerit dimissus, caeteraque eiusmodi, alius dabitur narrandi locus. LAUS DEO.