55:420 supra legem Dei, iam eximis te a legis subiectione. Ergo qui fratrem temere iudicat, excudit Dei iugum: quia communi vivendi regulae se non submittit. Est igitur argumentum a contrariis: quia legis observatio multum ab hac arrogantia dissideat, quum homines stultae suae opinioni legis vim ac autoritatem tribuunt. Unde sequitur, tunc nos legem observare quum toti a sola eius doctrina pendemus, nec aliunde discernimus inter bonum et malum, sicuti etiam omnia hominum facta et dicta exigi debent. Si quis obiiciat, sanctos tamen fore mundi iudices: facilis est responsio, non competere in eos eiusmodi honorem proprio iure: sed quatenus sunt Christi membra. Quod autem nunc iudicant secundum legem, in eo non sunt existimandi iudices: quia Deo tantum suo et omnium iudici obedienter subscribunt. Quantum ad Deum spectat, legis factor censeri non debet: quoniam eius iustitia lege est superior. Fluit enim lex ex aeterna immensaque Dei iustitia, tanquam ex fonte rivulus. 12. Unus legislator. Quum servandi perdendique potestatem cum legislatoris officio coniungit, significat, totam Dei maiestatem ad se rapere eos qui sibi ius ferandae legis vindicant. Atqui tales sunt qui suum nutum aliis ingerunt pro lege. Meminerimus autem non de externa politia hic agi, in qua locum habent magistratuum edicta aut leges: sed de spirituali animae regimine, in quo solum Dei verbum dominari convenit. Unus ergo Deus est qui suis legibus conscientias iure subiectas habet: quemadmodum solus animae salutem vel interitum habet in manu sua. Hinc constat quid de humanis praeceptis sentiendum sit, quae conscientiis laqueum necessitatis iniiciunt. Modestiam in nobis quidam desiderant quum papam vocamus Antichristum, qui tyrannidem in animas exercet, se legislatorem faciens Deo aequalem. Atqui ex hoc loco longe plus colligimus: Antichristi scilicet membra esse qui tales laqueos sponte induunt: et Christo eatenus renuntiare dum illi non hominem tantum mortalem, sed qui se adversus eum extollit, associant. Est inquam praevaricatrix obedientia, et quae diabolo exhibetur, dum alium admittimus ad regendas animas legislatorem quam Deum. Tu quis es. Putant quidam admoneri hic suorum vitiorum reprehensores, ut inchoent a se ipsis examen: ac dum reputant se nihilo esse aliis puriores, tam severi esse desinant. Ego simpliciter suam hominibus conditionem obiici puto, ut cogitent quantum absint ab eo gradu in quem se evehunt. Quemadmodum etiam Paulus loquitur: Tu quis es qui alienum servum iudicas (Rom. 14, 4)? 13. Age nunc, qui dicitis, Hodie et cras eamus in civitatem, et transigamus illic annum unum, et mercemur, et lucremur: 14. qui nescitis quid cras futurum sitr