|
32:420
verbo
suo
probat
et
concedit.
Quod
additur
de
clamore,
species
est
correctionis.
Neque
enim
tam
facilis
semper
apparet
Deus,
ut
quod
rogatus
est,
eodem
momento
praestet.
Ideoque
perseverantia
opus
est
in'hoc
fidei
examine,
ut
vota
confirmet
clamor.
Postrema
etiam
particula,
servabit
eos,
vice
correctionis
posita
est:
ut
sciamus
quatenus,
et
in
quem
finem
impleat
Deus
suorum
vota,
nempe
ut
re
ipsa
pateat
fidum
esse
salutis
eorum
custodem.
20.
(Custodit
Iehova.)
Eandem
doctrinam
prosequitur,
Deum
servis
suis
propinquum
esse,
ut
in
necessitate
opem
ferat:
quia
hic
certus
est
effectus
praesentiae
Dei,
quidquid
accidat
discriminum,
salvos
tamen
et
incolumes
eius
gratia
semper
evadere.
Quod
vero
timoris
loco
nunc
dilectionem
ponit,
notatu
dignum
est:
hoc
enim
epitheto
fideles
insigniens,
quod
Deum
diligant,
radicem
verae
pietatis
esse
ostendit,
voluntario
affectu
se
Deo
subiicere:)
quod
ipsum
ex
fide
nascitur.
Donec
enim
gratiae
suae
dulcedine
nos
Deus
traxerit,
nunquam
sequetur
placida
haec
submissio.
Quanquam
forte
istud
diligere,
de
quo
loquitur
David,
longius
patet:
quia
non
modo
se
Deo
addicunt
fideles,
ut
imperio
pareant,
sed
quia
sciunt
nihil
esse
optabilius
quam
ei
coniungi,
ad
hanc
felicitatem
toto
animo
adspirant.
Interea
tamen
dubium
non
est,
verae
sanctitatis
et
iustitiae
praecipuum
caput
hic
notari,
sicuti
et
apud
Mosen
Deut.
10,
12:
Et
nunc
Israel
quid
abs
te
petit
Dominus
Deus
tuus,
nisi
ut
ipsum
diligas,
ete?
Hunc
vero
pietatis,
fructum,
quod
tuti
salvique
manemus
sub
Dei
custodia,
contrario
membro
David
amplificat:
pronuntians
iusta
Dei
vindicta
male
perituros
omnes
impios.
Tandem
ut
primis
ultima
respondeant,
iterum
affirmat
se
laudum
Dei
fore
praeconem,
et
omnes
suo
exemplo
ad
hoc
idem
officium
hortatur.
Nam
quod
vertunt
aliqui,
Omnis
animans
benedicet:
mihi
non
probatur.
Quum
Moses
de
diluvio
loquens,
omnem
carnem
in
qua
erat
spiritus
vitae
interiise
dicit,
fateor
sub
hac
voce
comprehendi
bruta
animalia:
verum
ubicunque
sine
adiectione
ponitur
caro,
nonnisi
ad
homines
refertur.
Neque
tamen
hic
David
quid
facturi
sint
praedicat,
sed
quid
facere
debeant:
ac
si
diceret,
immensa
et
inexhausta
Dei
bonitate
obstrictos
teneri
cunctos
mortales
ad
Deum
assidue
et
iugiter
laudandum.
|